Inter dilectissimos modos quibus tempus a nautis teritur, praeter mores scortandi et bibendi et pecuniam aleis perdendi, numeratur etiam navium exempla sive proplasmata facienda, et qui vult aut nomen sibi quarere aut maiorem vitae partem deterere (quae plerumque eaedem sunt res), is quam diligentissime curabit omnes lineas et formas et figuras caelandas, radendas, scalpendas, incidendas, poliendas. Sic faciebat Augustus Crabtree fere per triginta annos, unde naviculae accuratissimae et exactissimae huic museo exstant (quondam in Florida fuerunt, sed in Virginiam translatae sunt), et exempla mundo reliquit meliora quam etiam Playmobiliana.
Navis Romana?
Navis recentior.
Miram artem caelaturae! quam vix nudis oculis potui intueri. Appositum ad navis exemplum est vitrum amplificans quo melius minutissima ornamenta conspiciantur. Homines quoque in puppis constrato sunt lignei.
Navis Britannica, e partibus minutissimis: nam unaquaeque clavicula et tabula et fenestra separatim est facta.
Navis Americana, cuius magnitudo tanta erat ut vix potuerim totam navem photographice describere, quamquam ex partibus tam parvis est facta quam aliae naves supra depictae.