De anthropophago heri interfecto

Heri in corruptissima urbe peccatorum, cuius nomen cum eo Vitii ipsius est in ore omnium diu coniunctum, nempe Miamiae, vir quidam nudus et nomine ignoto est ad pontem MacArthur vocatum a custodibus publicis multis sclopeti ictibus interfectus; mors autem adhuc minatur alteri nudo, cuius facie alter vir nudus vescebatur.

Nec notum est nomen huius infelicis viri, nunc facie privati, neque, ut nudus, chartas habuit identitatis (quae dicuntur) sive documenta quibus nomen innotescerentur, neque nunc potest eius vultus penitus exesus agnosci.  Quamquam potuit et ipse ob quandam aliam causam vestimenta sibi exuisse, verisimile videtur custodibus publicis eum esse pauperem domo carentem qui ante prope dormitaverat quam ab altero est non solum vestibus spoliatus sed etiam carne laniatus.

Talia forsitan putaveris non nisi sub fusco noctis malignae tecto et venefica luna accidisse, nec fertur ab antiquis fabulatoribus sanctissima Solis innocentia talem spectaculum pati: quod plane falsum est, cum heri sol non ante solitam horam occiderit neque ad humanae faciei epulas ob pudorem egerit diem aversum.  Immo non solum pleno sub divo ad secundam horam postmeridianam, sed etiam iuxta sedem diurnariorum Miamensium et sub relatorum oculis et instrumentis photographicis cinematographicisque, necnon in frequentatae viae semita birotis dicata coram civibus, alter alterius faciem tamquam fera bestia erodebat.

Cives autem inter urbem et litus ultro ac citro per pontem commeantes cum primum pugnam viderent custodes publicos petiverunt; quorum primus qui advenisset, cum nudum virum (si fas est viri nomine monstrum appellare) ipse vidisset alterius nudi et hominis facie pasci et oculos effodere, statim stricta manuballista anthropophago imperavit a prandio recedere.

Laurentius Vega, civis perterritus qui propriis oculis totum spectaculum cum horrore intuebatur, refert nudum anthropophagum tunc surrexisse sed non recedisse nec ullis verbis respondisse nisi quod faucibus carne humana distentis fremere coepisset.  Deinde custodem publicum unico modo respondisse quo posset exsecrata larva humanam carnem rodens satis cito comprimi: vi manuballistae.  Anthropophagum ictu percussum nec, ut appareret, inhibitum perrexisse offulas humanas manducare.  Quo viso custodem publicum in monstrum exoneravisse manuballistae reliquum plumbearum glandium.  Deinde semet ipsum nihil nisi cruorem vidisse; tandem humi iacuisse duos: mortuum pransorem et prandium semivivum.

De mortuo coram diurnariis dixit Guilielmus Morenus indagator publicus, cum enarraret quae accidissent, “That individual has lost his life right now,” quae verba Latine reddi possunt, “Ille homo vitam perdidit in hoc tempore,” qua ambigua sententia patet Morenus aut nescire Anglice loqui aut vereri ne anthropophagus rursus in luminis oras resurgat.

Sic res a diurnariis relatae sunt: sed multa incerta manent.  Quo enim furore potuit homo ad tantam immanitatem stimulari ut alterum hominem vivum comesset?  Audivimus enim de cadavero pastis qui propter famis necessitatem et legitimi cibi defectum coacti essent de amicis, fratribus, patribus defunctis ultimum humanitatis donum sumere quo ipsi vivere possent: sed quis, vel quid, nisi foedissimum monstrum, audeat vivi hominis facie vesci?  Porro cur duo inventi sunt nudi?  Cur nullum effectum praebuit primus manuballistae ictus?

Custodes publici suspicantur venena narcotica esse culpanda: Miamiae enim facilius est litoris harenas numerare quam vim cocaini aestimare—immo tantum cocainum per mare Oceanum Miamiam advenit ut, propter casus inopinatos ad mercatorum humanae doloris negligentiam ascriptos, quibus fasces cocaini de aeroplanis caelitus ad naves demissi in mare diffringantur, etiam litora sint cocaino subtiliter contaminata (quamquam stercore magis sunt inquinata).  Cocainum porro potest efficere ut venenatus intus et ex toto corpore adeo aestuet ut vestimenta velit exuere ad intrinsicum ardorem effugiendum, necnon rabiem in homine venenis diu abuso excitare qua omnem humanitatem quoque deponat, qui effectus augetur aliis corporis vitiis et praesertim illo morbo immunitatis deficientis qui litteris AIDS notatur, qui per Miamenses (et praecipue venenis abusos) adeo serpit ut in tota republica nulla urbs magis ex ea pestilentia crucietur.  Facile igitur potuit fieri ut uterque ex his hominibus sit cocaino adeo abusus ut aestuans et quasi ardens se nudaverit, deinde unus nocentior vestibus exutis etiam ultimorum humanitatis finium oblitus coeperit altero pasci.

At haec omnia fortasse explicationem non tam doctam poscunt, sed ascribenda sunt potius ad ipsius loci naturam: illa enim Florida est.  Ut in Urbani Calvetonis De Gallorum expeditione in Floridam, eiusque miserabili exitu, Brevis Historia eleganter scriptum legimus:

Novae Novi Orbis Historia colorata page 471 of 538

Sic et nunc scriptum est, “Hoc genus insaniae tantummodo accidit in Florida.”

Hoc omine auspicata est Hebdomas Litoralis et Urbana, quae vocatur, quibus feriis iuvenes, qui faveant carminibus “hiphop” nuncupatis (quibus mercatura venenorum et vis armorum saepe laudantur), ex omni reipublicae parte profecti congregantur ut sine moderatione bibant et impudice se gerant cum barbarica ostentatione, nonnumquam armati.  Priore anno nonnulli conabantur custodes publicos vel autoraedarum cursu vel etiam sclopetis et manuballistis occidere; notissime autem coacti sunt custodes iuvenem armatum et autoraeda vectum, qui in adstantes manuballista emitteret globulos et in alias autoraedas suam immittere, plus centum ictibus manuballistis automaticis et quasi procella glandium interficere.


Plura e Miamensibus de anthropophago:

2 Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *