De anthropophagis, larvis, Vuduismo, novis venenis, diabolo; aliter: de Miamia.

Miamiae (ubi enim alias?) duos custodes publicos, qui in taberna circiter quinta hora postmeridiana cenarent, coepit limis oculis intueri Brandon Legionensis vir pauper et domo carens. Legionensis tunc obscoenas voces iactans conatus est custodes publicos ad pugnam provocare. Eius habitus et condicio et infesta verba satis fuerunt ut suspectus haberetur apertae ebrietatis aut insani furoris, itaque comprehensus in custodum autoraeda est coactus. Ibi autem coepit caput suum incutere in vitreum autoraedae parietem quo custodes seiunguntur ab custodito, dein clamitare se comesturum esse custodes publicos. Ad carcerem vectus, videbatur capitis iactatione se laesisse, qua de causa custodes coeperunt eius sanguinis pressionem sphygometro metiri: deinde coepit ferae more bestiae fremere et dentes collidere. In carceris cellulam trusus identidem caput in parietes adeo illidebat, ut custodes intraverint et temptaverint validas compedes illi salutis causa impigere. Fremens, etiam tamquam canis latrans, conabatur (secundum custodum relationem) “biocolytae manum demorsicare.”1 Capistro tandem refrenatus ad nosocomium est translatus ubi teneretur et venenis purgaretur.

Secundum medicos ille usus erat novo veneno cuius nomen est “Nubes Nona” et unum est ex multis quae communi nomine vulgo vocitantur “sales balnearii.” Hi sales, qui non reapse sales sunt sed venena stupefactiva, ab hominibus alchemicae artis peritis effinguntur instar venenorum legibus vetitorum ac legitime venditantur cum propter novitatem nondum exactis formulis inter leges notentur.

Anthropophagum illum nudum et exsecratae memoriae, qui nuper a publicis custodibus occisus est cum conaretur alterius hominis facie vesci, nonnulli suspicantur sale ante esse male abusum quam ultimo furore sit correptus. De quo, cuius nomen videtur fuisse Rudius Eugenius, novi commentarii sunt a diurnariis scripti, cum nova et ante abdita in lucem sint producta. Ante viginti minutis horae partibus quam occisus est, Eugenius nudus de lanterna cuiusdam viae pendebat “more Tarzi.” Adhuc non liquet quomodo potuerit fieri ut per viginti minutas homo nudus et tam ferus quam postea feralis pergeret liber per urbem saevire donec hominis carne sub divo et in via publica vesceretur: nisi ideo, quod haec fabula acta est Miamiae.

Diurnarii invenerunt Eugenii amasiam quam percontabantur de eo die quo Eugenius, ab illa adhuc vocata “pupa mea, cor meum,” e communi vita humana ob meram immanitatem est exclusus. Fertur bene mane, circiter quinta hora matutino cum dimidio, experrectus dixisse amasiae se domo exiturum esse sodalem conventum; quae dicens scripturas sacras (religiosus enim fertur fuisse) manu tenuisse et osculum bonae valedictionis dedisse amasiae. Amica fatur se primum ad cubitum redisse, postea tamen propter insolitam horam expergiscendi sollicitata identidem compellasse Eugenii telephonum, sed ad nullum effectum. Se nescire quo iret Eugenius, qui die anteacto asseverasse se praecipue nolle ad Litus Meridionale iter facere (ubi mane, ante saevum impetum factum, fertur conspectus esse) ne in Feriis Urbanis et Litoralibus implicaretur, cum sat saepe in praeterito comprehensus esset cannibis causa nec vellet iterum periculum iudicii subire cum sciret quot publici custodes Litori Meridionali adfuturi essent propter Ferias illas, quae semper essent tumultuosae. (An videatur inde consequi verisimile esse Eugenium eo die venena emptum domo discessisse, ego non iudicabo). Has coniecturas profert amasia duas: Eugenium aut esse ex inopinato venenatum, aut dira Vuduorum ritus imprecatione defixum. Virum enim fuisse Haitiensem, cuius gentis est Vuduismus; semet ipsam non esse nec usque credidisse aris et ritibus Vuduistarum, sed nullo alio modo posse cladem explicare. Tandem, “Nolo,” inquit, “eum appellari Larvam Miamensem; ille fuit homo. Nolo eum sic appellari.”

Porro Eugenius anno 2004º violenter minatus erat suae matri, quae Deo gratias agens custodibus publicis dixit eum se—ipsius matrem—manuballista fuisse necaturum. Necesse fuerat biocolytis eum in custodes furentem electrica manuballista (quae Taser dicitur) supprimere antequam comprehendi posset. Eadem tamen mater, ut moris est matrum, filium hodie defendit: “Omnes,” inquit, “dicunt eum fuisse larvam, sed scio eum non esse larvam: esse potius meum filium.”

Amicus autem quocum Eugenius nuper pelliculam cinematographicam televisifica ope spectaverat, dixit eum tunc scripturas sacras manu tenuisse. “Rudolphus,” inquit amicus, “cum Diabolo proeliabatur.”

Diurnarii tamen non referunt qui sit illius proelii victor.


demorsicare] Nisi legendum est “demorsitare”: nam lectu difficilior est ductus litterarum manu scriptus fere demorsa.

3 Comments

  1. Eheus! Quantam blasphemiam! Quinam sunt isti diffamatores qui ausi sint uti nomine diuinissimi candidissimique condimenti ad uenenum uocitandum? Mediusfidius haud potui iram detinere inter legendum historiam Laruae Miamiensis!

  2. Venefici et alchemistae, sane, et circumforenei pharmacopolae, humanae doloris mercatores qui aperte in triviis aut in compitis immanes voluptates—sed ob novitatem legitimas—venditant: hi sunt qui ausi sint nomine divisnissimi candidissimique condimenti male et insulse abuti. Nam tales sales emi possunt in qualibet taberna benzinaria aut per rete universale.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *