Cum placeat nobis sententias ex rhetoribus excerpere, ut fecit Seneca illa Iucundior et Maior, quas prae stultitia insaniave nemo orator auderet coram in foro dicere, has paucas sumpsimus ex oratione quae anno 1961º habita est a Dwight Eisenhower summo magistratu reipublicae. Maxime dubito ne quid simile ex utroque candidato nunc ambienti audituri simus: quorum uterque videtur gaudere bellis et bellorum consiliis ac blandiri negotiatoribus armorum bellicosisque civibus qui alucinentur de commoditate bello comparanda.
…Decem iam annis stamus post punctum medium spatii annorum centum quod bella conspexit inter magnas gentes gesta quattuor, quorum in tribus implicabatur nostra ipsorum respublica.
…
Usque per totum spatium quo dubiam liberae reipublicae aleam ibamus, nobis erant primis et ultimis finibus ut pacem tueremur, progressum in humanis rebus gerendis foveremus, libertatem dignitatem integritatem augeremus inter gentes nationesque. Quibus minora ut adipisci eniteremur indignum esset libero populo et fideli. Ullus defectus, qui ad superbiam aut stultitiam aut segnitiam incommoditatis iusta causa ferendae possit adscribi, tam domi quam foris nobis infligeret grave damnum.
…
Usque ad novissima totius mundi bella, nostrae Civitates Foederatae carebant negotio armorum. Americani fabri vomerum poterant, cum tempore et ex tempore, gladios quoque conflare. Nunc vero non iam licet nobis salutem summam reipublicae periclitari in inconsideratis munimentis ad tempus factis, sed coacti potius sumus negotia instituere armorum in perpetuum et immani magnitudine. Quibus additum est hoc: quod tricies quinquies centena millia virorum feminarumque occupati sunt in hoc defendendae instituto reipublicae. Quotannis ad salutem militarem iam plus solvimus pecuniae quam in lucrum comparant omnes negotiatores Civitatum Foederatarum.
Hic nexus inter immensum institutum militare et magnam negotiam armorum est in memoria Americana res omnino nova. Cuius totus effectus pecuniarius, politicus, etiam spiritualis, percipitur in omni urbe, in omnis civitatis Curia, in omni officio magistratuum totius reipublicae.
Hanc novitatem ortam esse ex necessitudine, agnoscimus: at etiam necesse est cavere ne desimus quominus graves intellegamus eventus qui ex ea consequantur. Nam labor opes victus nostri nobis omnes in hac implicantur necnon tota ratio nostrae vitae communis.
In conciliis reipublicae gerendae, oportet tueamur ne immeritam auctoritatem, aut petitam aut casu paratam, exercitus cum negotio confusus nanciscatur, unde potest et semper poterit fieri ut potestas false et periculose tributa exoriatur. Oportet numquam sinamus huius confusionis gravitatem nostris libertatibus rationibusve democraticis imminere. Oportet nihil neglegamus: non enim nisi alacris et docta civitas potest cogere immanem negotiatoriam et mlitarem machinam bellicam cum pacificis nostris rationibus finibusque conflari, ut salus libertasque una nobis fortunentur.