Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, cuius principium id ipsum erit:
Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque populare, tempestivom duxi <e>sse gratias agere, ut idem dies…
Hic aliqua sequatur Tulliana conclusio.
Certe primum puerili nostro menti occurrit idem quod Michael Petrus Iosephus van den Hout in commentariis ad hunc locum vicesimo saeculo exeunte scripserat de oratione numerosa Frontoni petenda:
Nam quid Nemini puerulo putas carius fore quam ut aliquid subaudiatur vergens ad notissimum “illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum” esse videātur? Paeonem porro et spondeum iam invenimus in Frontonis “maximeque populāre” paulo ante dictum. Vero hanc declamatoriam stultitiam statim mente excussimus: nam clausulae nulla difficultate petuntur, nec Fronto posuisset illam trium verborum stipulam “ut idem dies” nisi ad certum quendam finem quasi rami foliorum iam mente conceptum tendebat. Immo ne nos Frontonianum illud “Tulliana conclusio” ad paeonem spondeumque vel similem clausulam spectavisse habeamus, sed Frontonem potius longiorum Arpinatis locum laudare voluisse:
…ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.
Conclusio fortasse non inepta Frontoni.
At haec epistola non solum propter Tullianas conclusiones studium nobis movet, sed etiam propter vocabulum nullo modo Ciceronianum sed potius quam maxime Catullianum: nam in epistolae ipsius conclusione haec verba invenimus:
Tu si et valde properas, aliter te interim oblecta: basia patrem tuum, amplectere, postremo ipse eum lauda. Ceterum quidem in idus A<u>gustas tibi expectandum est ut quid vis, quale vis audias.
Vale, Caesar, et patrem promerere; et si quid scribere vis, lente scribe.
Nonnulla nuper scripta sunt de Frontone et Marco Aurelio, et praesertim propter Californiensis (etsi gens delirans est semper cavenda) cuiusdam Richilin nomine libellum “Marcus Aurelius in Love,” qui a nonnullis refutabatur (quorum cito legi potest symbola Christiani Laes de osculis edita). Sed Richilin Californiensis ad quandam veritatis speciem aliquando accedit: Catulliana enim vox variis in epistolis auditur, sed fortasse magis propter eruditionem (et eruditionis faciem, quae fuerit Frontoni magistro ostendenda) quam veram libidinem adolescentis osculorum. Nobis autem studium movet illud “basia patrem tuum” non propter ullam curam περὶ τοῦ ἐρομένου τε καὶ τοῦ ἐραστοῦ, sed quia basiandi verbum temporale, raro etiam apud poetas repertum, apud auctores solutae orationis vix legitur nisi apud Frontonem.
Catullus enim a quibusdam (sed non sine controversia) primus fertur vocabulum effinxisse e “savii” nomine litteris paululo inversis, quem secuti sunt Martialis Iuvenalisque et Phaedrus, quibus omnibus est aliquid eius iambici saporis quem Catullus quoque redolet. Idem nomen substantivum non leges apud antiquos prosae orationis auctores nisi apud Petronium et Apuleium (qui tantum in Metamorphoseon libris eo usus est), fabularum artifices. Verbum autem temporale basiandi extra versus numeris adstrictos modo inveniri potest apud eosdem Petronium Apuleimque et duabus in epistolis Frontonis (2.1, 2.3). Hoc est quod non exspectaveris: basiandi verbum apud Frontonem invenire auctorem non cantilenarum sed epistolarum.
Confiteor Frontonis prosam numerosiorem esse quam ut dicere possimus eum numeris omnino carere: nam si ius elisionis semel sustuleris et siveris “tuum” ante “amplectere” positum hiare, et littera “e” in “postrēmō” corripueris ut “postrĕmō” legas, et uno oculo clauso altero lippo syllabas diutius quam lectoris compotis mentis sit intuearis, in his Frontonis verbis:
bāsiā patrem tuum, amplectere, postrĕ[?]mō ipse eum laudā
Sapphicum versum “maioris” generis cum spondeo ad finem superaddito forsitan invenias. Porro iuxta aliud basiandi verbum, quod in tertia eiusdem libri epistola reperitur, Graece scriptum legimus
Ἰσχυρῶς πάντων καταπεφρόνηκας
in quibus minorem Sapphicum inveniremus… si altera syllaba eius “ἰσχυρῶς”, sicut altera eius “postremo,” non esset producenda. Sed haec fiunt secundum normas oratorias, quippe per quas non liceat versum integrum ponere ne decantare potius quam declamare videaris. Nihilominus, in illis duobus locis ad Sapphicos numeros propius appropinquat oratio Frontonis, ubi ille videtur vocabula magis poetica adhibere.
Hodie tamen nomen substantivum quod est “basium” inter prima vocabula docetur, saltem a nobis qui a professoribus cogimur enchiridione uti Wheelock’s vocato, quamquam discipuli nullos versus umquam pangunt, sed nihil nisi rusticos barbarismos et imparilitatem soloecismorum scribillant, si quis hypodidascalus tam crudelis et saevus est ut cogat eos Latine scribere (aut, quod summum nefas habetur, viva voce dicere) potius quam barbarismos soloecismosque eiusdem enchiridii in idioma ad Anglicum sermonem vergens vertere. Nomen autem osculi non ante tertium semestre spatium discipulis traditur, id vero savii numquam, scilicet quod verba Tulliana dedecet discere; neque illi discunt utriusque nominis cognatum verbum temporale neque etiam id basiandi.