De Iohanne Monade, lividae strophae Sapphicae

Christus est nātus, Monas et recessit.
Christus est nātus, Monas et recessit.
Quem putāveram minus esse cæcum:
dēcipiēbar.

Dulciter canēns utinam manēret.
Dulciter canēns utinam manēret.
Chartulīs ā Iūdice sed tribūtīs
dē Monade actum’st.

Dē solēbat perpetuō loquī atque
dē diē plus perpetuō profārī:
quæritāns sed inveniēs agī rēs
nōn ita posse.

Fausta Sāturnālia, mī Iohānnēs.
Mē relīquistī, remanēbŏ sōla:
antecellat anticipātiō tamen
omnia vēra.

Iohannes Monas, sive Iohannes Martialis Alexander minor, cantor medio saeculo vicesimo notus, die Christi natalicio anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto de vita decessit. Erant qui dicerent eum Fortunam Armigeram provocasse et Russorum more manuballistam in se vertisse; alii tamen retulerunt eum manuballistam in semet ipsum collineavisse ut monstraret eam esse vacuam et innoxiam et tutum—in qua re sua temeritate deceptus fuisse videretur; alii fatebantur Iohannem superbia motum temptavisse coram feminis virum fortem videri cum prudentem semet ipsum praebere magis eum deceret. Hodie tamen pauci eius nomen umquam audiverunt, et illi tantummodo propter diem et modum mortis. De quo cantore, eiusque pistreis vestimentis et crocodileis calceamentis, videas lividam et rusticam historiam, cui inscribitur “Iohannes Monas est Mortuus.”

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *