Apud Iulium Caesarem Bulengerum Londunensem, inter Historiarum eius temporis libros tredecim, inveniri potest fertilis seges quae alienis ab pagellis furatus est ille Doctor Theologus et in Academia Pisana Professor; quare ipse excerpam sententias quasdam quae studium (vel etiam admirationem) mihi moverunt.
- Anno 1534 Ferdinandus Sotus vir inter decus et flagitium ambiguus, cum eo appulisset, accolasque fodiendis metallis immani saevitia totum quinquennium exercuisset, spei cassus inter maximos cruciatus contabuit.
- Anno 1544 Iulianus Sumanus et Petrus Ahumada eodem a Carolo V missi, cum aureos montes quos sibi per somnium promiserant, non reperirent, exitium de quo non cogitarant vigilantes reppererunt.
- Qui [Galli] in praesidio erant, cum regulis indigenis amicitiam coiere, a quibus humaniter accepti sunt. Mox domestico tumultu, Alberto caeso Nicolaum Barrensem sibi praefecere, a quo civiliter habiti sunt; donec rerum omnium inopes arce derelicta, de reditu in Galliam consilio capto, instructa nave itineri se dedere, ubi vento remittente defixi, post extrema omnia noxii hominis carne famem solati coacti sunt. Tandem Anglicae navis ope humaniter sublevati ad Elizabetham in Angliam venere.
- In eo tractu [i.e. parte Floridae] vitam ad centum quinquaginta amplius annos producunt [barbari Floridenses].
- Rescitum [a Gallis] in Apalaticis montibus crebras auri fodinas esse, quas morbo decumbente Laudonerio cum seditiosi aliquot navibus instructis peterent, in actuariam auro gemmisque plenam, qua insulae cui Hamanae nomen praefectus Hispanus vehebatur, incidunt, eumque cum tribus liberis capiunt, pro quibus ingentem auri vim pactus, unum ex iis Gallorum voluntate cum literis ad uxorem expediendae pecuniae mittit, quae repente armata classe in praedones involat, virum et filios liberat, Galli capti sub hasta venditi sunt, aut in Hispaniam deportati. [Epimythium morale: noli ad iracundiam provocare feminam Hispanicam, praesertim si Gallus es et pirata. Haec fabula videtur praecipue animadvertenda propter similitudinem qua cum antiquis declamationibus piraticis coniungitur.]
- Aliquot dies inter gratulationes abierant, cum octo Hispanis navibus animadversis Ribaldus fuga pedem refert, quem Hispani frustra insequuti in ostium fluvii Delphini (sic nostri appellarunt) se condunt, et per servos Aethiopes castra muniunt. [Non saepe fit ut mentionem horum servorum legamus apud auctores sexto decimo saeculo scribentes.]
- Hispani suos esse rati displosis machinis nostros salutant, et pari salutatione accepti sunt.