Cum inter alia nuper cum amica quadam de Amazoniis essem collocutus, in mentem venit rem quam abhinc annos multos in Dominione audiveram ex amico quodam, capitaneo sive centurione exercitus. Is enim in Chaldaeis tescis militans et nonnullis loricatis curris praefectus missus erat ut quandam factionem incertae fidei et fortitudinis conveniret, cuius amicitiam nostri duces colere voluissent. Loco igitur temporeque statuto illuc cum suis advenit, ubi totam quasi legionem sibi ignotam neque opinatam invenit. Signis indutiarum benevolentiaeque ab utraque parte datis, ille introductus est in castra, ubi hospitaliter, quoad tescarum austeritas asperitasque permittebat, exceptus per interpretes cum legionis ducibus amicitiam panxit ut erat sibi imperatum, multa porro de hoc exercitu didicit ducibus suas res gestas enarrantibus. Rebelles se fuere Persas, cuius gentis religioso et tyrannico regimini insurrexissent flagrante eo bello, quod saeculo vicesimo inter Chaldaeos et Persas gestum est; a Saddam Hussein Chaldaeorum tyranno sibi data arma, castra, auxilia; bello peracto non sibi, ut hostibus, licuisse in Persarum fines redire, sed inter Chaldaeos et Persarum fines vitam liberiorem egisse quam intra utrosque possent; sublato Hussein tyranno, cuius auxilio sibi opus fuisset, se nescire quid essent sibi faciendum. Quibus utrum credendum esset necne, ut in bello saepe fit, numquam pro certo habuit amicus, sed hoc mirum propriis oculis vidit: quamvis milites gregarii essent utriusque naturae, fere omnes duces et praefectae erant feminae, quibus viri sine ulla dubitatione sed militari potius diligentia obtemperabant—quod ipse alias non solum apud Mahometanos sed in ullius alterius gentis exercitu numquam antea viderat nec postea vidit.
Quod fortasse mutabitur: nam Leo Panetta, Americanorum minister belli, nuper nuntiavit id discrimen inter milites mares et feminas, quo iniquitas sexuum in exercitu adhuc sustineretur, mox sublatum iri, ut omnibus ex aequo libertas moriendi tribueretur.