Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt.
De Tascaltecal civitate
Nullo enim umquam tempore dicta provincia alicui inserviverat, nec alium externum habuerat aut habebat in Dominum. Sed ab hominum memoria semper liberi vixerant, et semper se defenderant ab illo potenti Domino Muteezuma et illius patre et avo; et quamvis illa provintia tota esset illi subiecta, eosdem tamen subiectos nunquam facere potuerant, quamvis undique circumdarentur, et nullum a patria exitum obtinerent.
Et nullum salis usum habebant, quia in sua provincia non conficiebatur, nec <Mexicani> permittebant extra provinciam eos emptum proficisci; nec utebantur vestibus bombycinis, eo namque loci non nascitur ob intensa frigora; et aliis plurimis rebus ad usum humanum necessariis carebant, quia undique claudebantur. Quae omnia placide et ex animo patiebantur, ne alicui subiicerentur.
Et idem mecum agere omnibus viribus fuerant experti, et aperte videbant quod omnia quae experti erant nec illorum vires eisdem prodesse potuerant. Et malebant Vestrae Maiestati subiici quam crudeliter trucidari, et domos suas destrui vastarique, et coniuges liberosque abduci.
Crudelissimos principes Temixtitanenses, qui usum salis Tascaltecalensibus denegaverint! Quam infelicem vitam, quae inter frigora sine sale degenda fuerit! Sed quam viriles animos, qui maluerint libertatem mordaciter sibi retinere defendereque quam fructum capere salis, quamvis ad usum humanum necessarii!
De Churultecal civitate
Et ex omnibus Provinciis, quas hactenus his regionibus videram, haec aptior est ad Hispanorum habitationem, quia in ea habentur pascua et aquae habiles ad alendas pecudes; quae alia loca, quae hactenus peragravimus, non habent, quoniam ceteris in provinciis tanta est hominum copia ut nulla sit Provinciarum portio, etiam minima, quae cultura vacet, et tamen multis in locis panis defectum patiuntur. Sunt etiam pauperes multi, et mendicant ad domos et templa, quemadmodum fieri solet in Hispaniis et alibi.
Suspicor id nomen “Hispaniis” pluraliter scriptum ad insulas Novae Hispaniae sive Caribbicas spectare: nam fieri non potuisse videtur ut in Hispania, singulariter dicta, bonus Rex sineret fideles suos subiectos mendicare vel pauperitate laborare. Mirandum autem videtur tantum fuisse numerum civium his in aliis provinciis ut parum ciborum etiam in fecundissimis et bene cultis terris esset—sed etiam tantus numerus est a perpaucis (sed ingeniosis) militibus Hispanis intra breve temporis spatium pacatus.
Cuius sunt interpretamenta Latina quae apposuisti? Tuane? Haec autem scripsit de sale et de Mexicanis et de Cortesio Gomesius Miedes, ille "alter Midas" qui cuncta calamo tangere gaudens in nitidum salem uertebat: "Quae largitas atque communicatio salis a Ferdinando Cortesio, Hispanorum duce, ad Indica debellanda regna misso procurata eiusque rogatu a Mexicanorum principe Traschallenensibus populis impetrata, nonne extrema fuit illi anchora ad idem Mexicanorum imperium recuperandum totque subinde prouincias expugnandum? Cuius ego diuini prope uiri atque inuictissimi imperatoris laudes ne in praesenti quidem reticere queo, dum eius magnanimitatem, prudentiam, fortitudinem, religionem et in aduersis superatam, in prosperis contemptam fortunam ab eoque imploratum ubique numen considero, dum ex tam multis hostium millibus cum tam parua Hispanorum manu reportatas ab eo uictorias nullasque amissas perpendo. Vnde quoties ipsius incredibilia facta, non ex historia solummodo, sed ab iis etiam qui sub eo militarunt, maiora quam quae litteris consignata sunt, fuisse intelligo, dubitare soleo profecto num Cortesium in celeberrima illa fortissimorum heroum, quos unice fama colit, enneade reponam an potius eundem nouae illius iam decadis caput sine controuersia constituam."
Atque alio in loco ille ipse: "Atque inter hos demum unum omnium de quibus summa ubique fama est, lacum et copiosissimi et imperiosissimi, ut sic dicam, salis feracissimum in medium afferamus, qui nostra tempestate apud occidentales Indos ad solstitialem paulo ultra orbem in Mexicana prouincia repertus est. Quae prouincia, quod auctoribus Hispanis, Carolo Caesari, felicissimo Hispaniarum regi, atque in primis Christianae religioni gloriosissime fuerit subiecta, Noua Hispania uocatur. In hac igitur uastissimus est lacus ambitu quidem centum milliaria, diametro uero triginta paulo plus continens. Is Themistitanam, urbem maximam, insulae instar mediam cingit. Sed lacus tam urbe quam aggeribus longissimo hinc inde tractu quasi pontibus cum continenti commissus, in duas partes diuiditur. Quarum alteram, quae superior dicitur, riuuli aquae dulcis non longe a montibus deducti implent, alteram uero inferiorem non, nisi qui ex superiore in eam excurrunt. In hanc autem siue quod salsuginosum sit ibi solum seu forte nitrosum, cum primum aquae dulces influunt, salsae fiunt. Quae tamen extractae atque patrio gentis more coactae adeo suauem et copiosum salem efficiunt, ut circiter centum urbibus in ea prouincia contentis cum innumerabilibus earundem pagis sustentandis sufficiat. Ac neque suauis modo et salutaris, sed cunctis usqueadeo utilis est et necessarius, ut, cum a nullis fere locis aliis conquiri sal possit, in lacum omnes tanquam in propriam quisque uitam et salutem inhient, quin pro sale demum et aurum et pretiosissima quaeque largiantur. Quae res Mexicanorum principem, cuius nutu distributio salis fiebat in prouincias, tam longi latique imperii dominum et propagatorem effecerat, ut regiones quas sui maiores armis atque diutino bello subegerant, non aliis armatorum praesidiis quam huius salis aut largitate aut interdictione contineret. Ac neque nutrimento solummodo tot populis erat lacus, sed infinitis propre uolucribus escam abunde suppeditabat. Quanquam aiunt nunc non ita euenire, lacu magna ex parte obcaecato proiectione cadauerum innumerabilium hominum qui in ipsa urbis expugnatione ab Hispanis occisi fuere.
In hoc ergo lacu, statis anni temporibus, salsus quidam e profundo coeno limus in summas aquae partes erumpebat, qui rore caeli concrescens nidorem quendam longe lateque diffundebat, usqueadeo innumerabilibus certi generis auibus gratum, ut eas e remotissimis undecunque locis, quasi ad tubae clangorem excitatas, uno eodemque tempore in lacum conuolare ipsumque ab immensa illarum multitudine quoquo uersum obtegi atque operiri uideres. Qua pabuli suauitate atque gustu inescatae illae sic se a fuga quamuis abactae continebant, ut nullum usquam certius, nullum uberius quam ibi tunc aucupium esse posset. Sed ἁλμυρόφαγον hoc genus auium, cum minime hactenus innotuerit anthalistis, omnes in uniuersum aues a sale abhorrere perquam existimarunt insulse".
Haec quoque exarauit Ioannes Genesius Sepulueda in opere c.t. "De rebus Hispanorum gestis ad nouum Orbem Mexicumque libri VII" (p. 119): "quippe apud illos nullam esse nec salis nec xyli, rerum ad victum et vestimentum necessarium copiam, neutro in Tascalanis finibus propter frigiditatem proveniente, et his rebus Mutezumae fines abundare, unde per commercium comportari possent; se tamen patienter nudos et sine salis usu vitam agitare…"
Nescio quomodo Sepulveda putaverit Muteezumam voluisse salem venditare commerciive consuetudine frui cum Tascalanis infestis; nec video apud Cortesium ubi tale commercium non sit hostibus Tascalanis a rege Muteezuma interdictum. Operae autem pretium fuisset et verba insequentia addere: "…ne cum Regibus Mexicanis, qui ceteras circa nationes armis subegissent, pacem iniquis conditionibus et cum aliqua suae libertatis iactura facerent: quam igitur ob causam cum Mexicanis Regibus eorumque vicinis et circumiectis clientibus bellum perpetuum ac paene continenter gessissent, ob eandem, ne cuius imperio pararent, venientibus Hispanis obstitisse…"
Quam decoram pauperitatem, quippe qua sacra populi libertas contra regum avaritiam et immanem saevitiam (qua salis usus commerciumque negantur!) defendatur!
Sed malo Savorgnanum quam Sepulvedam, cum paulo postea Tascaltecalensium reipublicae forma et constitutio describenda sit: nam Sepulveda simpliciter dixit sedem esse reipublicae quae optimatium imperio administraretur; Savorgnanus vero fidelius verba Cortesii vertens scripsit civitatem sequi Venetorum, Ianuensium, Pisanorumque regimen, quoniam nullum haberent Dominum (quibus conferas verba ipsius Novi Alexandri: La orden que hasta agora se ha alcanzado que la gente della tiene en gobernarse es casi como las señorías de Venecia y Génova o Pisa, porque no hay señor general de todos).