Quamquam omnes nunc de Reipublicae Ministerio Securitatis garriunt, quippe quod in manifesto scelere nostratium colloquia telephonica documentaque electronica clam speculandi sit deprehensum, alia quoque negotia in Senatu sunt gerenda, inter quae nunc temporis magni momenti habetur rogatio de iure civitatis…