De oratione in Senatu Hispanice habita

Quamquam omnes nunc de Reipublicae Ministerio Securitatis garriunt, quippe quod in manifesto scelere nostratium colloquia telephonica documentaque electronica clam speculandi sit deprehensum, alia quoque negotia in Senatu sunt gerenda, inter quae nunc temporis magni momenti habetur rogatio de iure civitatis alienigenis, qui sine licentia in fines immigraverint, dando. Haec rogatio e consensu octo Senatorum utriusque factionis (qui Octoviri vulgo dicuntur) orta novissima est qua conantur Senatores aequitatis causam promovere et homines bonos et frugi, qui vectigalia solvant et legibus obtemperent et pulveraticum honestum honesto sudore secundum mores maiorum mereantur, sublevare ne deportationis periculum timeant. Illi enim sunt haud pigri neque ignavi qui omnia alia atque etiam vitas ipsas periclitati sint ut apud nos libertate nostris legibus custodita fruantur, ut apud nos patria somnia prosperitatis sequantur, ut apud nos rempublicam augeant quam eas quas reliquerint tutiorem atque honestiorem. Multos porro videmus qui tam diu apud nos versati sint ut liberos genuerint, qui parentum moribus diligentiae et industriae et perseverantiae adeo praediti sint ut inter optimos discipulos in studiorum universitatibus numerentur: quibus quis tam vecors, tam immanis, tam odio communis boni honoris aequitatis raptus est ut civitatem neget? Sunt igitur tales, quales boni fiant cives, si lex sic permiserit: quod Octoviri nunc curant permittendum.

Sed semper sunt qui tristi quodam odio peregrinorum commoti in talia consilia invehantur, et praecipue velint discrimen praecipuum facere e sermone. Nam plerique nostratium loquuntur Anglice, Hispanorum vero idiomate utuntur saepius advenae. Neque hoc ipsum magnopere refert, cum inter has linguas discrepantia non tanta est, neque sunt aut incolae aut inquilini tam stulti, ut discrepantia sermonum sit vitae cottidianae impedimento: immo permulti iuvenes inter ludos litterarios optant ut in utriusque linguae studia incumbant, non solum colloquendi utilitatis causa, sed etiam propter cultum voluptatemque, praemia studiorum illis reservata qui pluria possunt. Immo hoc discrimen a quibusdam hominibus publicis promovetur nullam aliam ob causam quam illam antiquissimam, propter quam Galaaditae eos qui tebboleth pro sebboleth responderant trucidabant, propter quam Graeci omnes qui aliter quam se loquebantur barbaros nuncupabant, propter quam LAPAO-loquentes et LAPAPYP-loquentes inter se hodie rixantur: scilicet quod nullum inter homines discrimen facilius quam lingua deprehenditur (nisi tussis fortasse vel amor), et quia sunt qui velint hoc ipsum, ut sit inter semet ipsos et alios discrimen facile et quasi prima fronte deprehendendum.

Itaque non nimis mirandum est Senator quendam censuisse Octovirorum rogationem immutandam ut facundia Anglica requiratur ex omnibus alienigenis civitatem poscentibus. Mirandum potius est hoc: quod Senator ille erat Marcus Antonius Rubius Floridensis (factionis Republicanae). Mirandum, quia Marcus Antonius Rubius natus est Miamiae parentibus Cubanensibus, qui eo tempore nullum iure civitatis fruebantur, et cuius avus paene deportatus erat anno 1962º; potest ille Senator tam Anglice quam Hispanice loqui, sed ipse erat qui moveret ut civitas negaretur illis qui Anglicum sermonem non satis callerent. Voluit enim se in gratiam insinuare civium ad dexterrimas partes adhaerentium qui alteram linguam despiciunt ut rem alienam. Paradoxon saeculi.

Rubio1

Haec autem fabula non est ad finem producta: nam paulo postea in Senatu surrexit alter, Timotheus Kaine Virginiensis (factionis Democraticae) nec salis inexpers, qui orationem per quadrantem horae haberet, cuius omne verbum dixit Hispanice.

Cuius in exordio et conclusione mentionem fecit de rebus longe abhinc tam in Virginia quam in Florida gestis: nam Floridiana civitas Sancti Augustini condita est ab Hispanis anno 1565º, deinde Virginianum oppidum Iacobi (sive, ut Vaticani amatores nominum Graecanicorum malunt, Iacobopolis) a Britannis anno 1607º, unde factum est ut lingua Castellana diutius apud nos valeret quam sermo Anglorum. Quo subintelligendum videtur esse ut inhonestum sit facundiam Anglicam poscere ad civitatem impetrandam, cum aequo iure patrius dici possit sermo Hispanicus. Neque hebetior redditus est aculeus ideo, quod Virginiensis, e colonia Britannorum ortus, Hispanice rogationem laudavit quam Floridensis, e colonia Hispanorum ortus, voluerat magis vitiare quam emendare, ut Britannorum sermo anteponeretur ei Hispanorum.

Kaine1

Nec primus omnium coram Senatu locutus est Hispanice Timotheus Kaine, nam anno 2005º alius Senator Floridensis, Melquíades Rafael Martínez Ruiz nomine, orationem partim Hispanice partim Anglice habuit, cum Albertum Consalvum laudaret quem Frutex imperiosus ad Princepem Advocatorum promovere voluisset. Primus vero videtur esse Kaine, qui integram orationem Hispanice dixerit — atque id post consilium Rubiani ad linguam Anglicam postulandam nuntiatum.

Timotheus autem Kaine ipse linguam Hispanicam colebat dum in Honduria apud Iesuitas docebat. Cui gratulatus postea est Marcus Varner, alter senator Virginiensis (etiam factionis Democraticae), paulo antequam ipse legem per Twitter sive breveloquentium nuntiolum:

Orgulloso que el Senado ha tomado este importante paso hacia una #reformamigratoria integral. El tiempo es ahora #CIR #immigration

— Mark Warner (@MarkWarner) June 11, 2013

Nihil eiusmodi apud nuntiolos Marci Antonii Rubii, qui tantum Anglice solet apud Twitter scribere; neque ullum nuntium misit ex septimo die huius mensis, quo questus est de Miamensibus lusoribus qui eo die in ludo canistripilae sive canistrifollis victi sunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *