De amore, utrum expers sit iudicii an caecus

Apud Calpurnium Flaccum declamationem invenimus de Nato Aethiope, cuius prima sententia (belle dicta!) est:

Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus.

Pulchram sententiam! Nec minime ideo, quia “expers iudicii” dicitur amor in lite, id est in iudicio. Talem iocosum et iucundum lusum verborum invenimus apud declamatores saepissime adhibitum, nec sine causa, sed apud professores et litterarum doctissimos qui hodie pollent rarius agnoscitur. Itaque invenimus apud quendam, cuius nomen nolumus proferre, illam sententiam sic in sermonem Anglicum versam:

IMG 0642

Amor igitur, qui apud Calpurnium Flaccum erat “expers iudicii,” apud Quendam est “caecus.” Omnino perditur duplex sensus illius “iudicii expertis.” Immo quis est tam caecus, ut censeat inter iudicium iudicii nomen tollendum?

6 Comments

  1. Tibine optimum uidetur interpretamentum in sermonum Anglicum ab eodem uersum Calpurnii Flacci sententiae q.e. "Amor animi peculiare secretum est" huiuscemodi: "The love here in my heart is the personal and private account of a slave"

  2. Haud eleganter expressum videtur, sed a sensu non longe aberrat: nam appellator iste est servus, quem meretrix cruciare vult, nec declamatoribus saepe deest sermo pecuniarius, si de meretricibus agitur. Iuri enim nihil cum iniustitia iniqui dei amoris, quippe qui iudicii expers sit nec ipse iudicandus per leges, quibus tota civitas aequa ratione et sanitate moderetur; sed certius certo possunt iudices de meretricibus agere, ut quae amoris iniustitiam vertant in pecuniam, rem facilius iudicandam.

  3. Mmm! In dubio sum, nam mihi uidetur sententiam illam de Amore habere sensum ampliorem siue generaliorem ad hominem quemquam attinentem, non solum ad seruum istum appellatorem, qui tunc dixisset "Amorem animi mei peculiare secretum esse", similiter quam Ausonius scripsit sententiam eam q.e. "illa habebunt muneris sui peculiare secretum". Deinde dicit seruus ille amans meretricis: "Accusatur a uobis [cauendum est istud "a nobis" in editione moderna lectum] amor et homo [sc. non 'seruus'] qui deum nostrum [sunt qui malint legere "uestrum"] patitur?". Fortasse autem fallor et perperam lego.

  4. "A nobis" scripsit Quidam sine dubio bonis causis adductus; nec mei est queri de lectione difficiliore quam possum intellegere, quippe quae contra sensum et rationem orationis esse videatur, cum Quidam doctissimus censeat appellatorem debere semet ipsum accusare. At si mihi liceret aliquid proponere, dicerem potius: "Accusatur a vobis Amor an homo qui deum vestrum patitur?" Nam confiteri oportet servum se captum amore, nec status potest esse coniecturalis, sed crimen transferri potest in Amorem deum, ut quem nemo nesciat esse nocentem, et in Amoris sacerdotem satellitemque, videlicet meretricem, ut quae deum colat noxiis artibus voluptatis et spei: et si rogaretur utrum deus ipse an mortalis, qui deo resistere nequeat, sit accusandus, omne crimen in deum transferretur.

    In illa oratione Ausonius saepe nomine "secreti" utitur: ut "domus commune secretum" et "alia materia [orationis] et suo parata secreto," unde videtur "secretum" apud Ausonium potius partem seiunctam vel locum separatum in domo vel in oratione sibi velle. Itaque Ausonius videtur promittere se in alia orationis parte dicturum quasdam blanditias imperatoris quarum mentionem iam fecerit. Neque apud Ausonium suspicor duplicem illum sensum, quo et servi peculium sit subaudiendum et sensus magis generalis, esse adhibitum, sed eam ipsam duplicitatem in declamatore numquam non suspicor: nam semper suspecti habendi sunt nefandi illi rhetores qui ad sophistarum gentem haerent et in utramque partem garrire malunt.

  5. Mmm! Pergo dubitare, unde ego quoque interpretamentum proponerem hoc insulsum:

    "Accusatur a uobis Amor et homo qui deum uestrum patitur."

    Id est: "Vos [sc. meretrix eiusque sectatores cupidi ac pecuniosi] accusatis Amorem et hominem, miserum pauperemque, qui deum uestrum [sc. Cupidinem Pecuniarium] patitur [nota interrogationis sublata]"."Esset [autem] meum crimen aut error, si ego solus [sc. sine Amore pauper] te adamassem [sc. sicut omnes amare debent meretrices, dei Cupidinis Pecuniarii sacerdotes satellitesque]".

    At "tu a me solo adamata non es": Amor, qui neque rationem neque sanitatem habet, sed "animi peculiare secretum est", mecum adest in lite "expers iudicii".

  6. Puto te recte sustulisse signum interrogationis: nam longe facilius est periodum declarativam intellegere pro interrogatione (et praecipue si "nobis" et "nostrum" in "vobis" et "vestrum" sint versa).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *