Sunt qui velint memoriae mandare exordia orationum et historiarum et praecipue primos versus vel notissimos poetarum. Sunt qui grandia semper petant: grandia carmina, grandem philosophiam, grandiloquentes auctores; qui servos nolint habere nisi grandes, et argentia vasa non nisi grandia. Sunt qui superiorem quandam veritatem et sensus praeter vulgi facultatem transvolantes quaerant ex auctorum infinita humanitate, quamquam omnes nostrae artes et omnis scientia hodierna iam adeo longe superat ignorantiam antiquitatis ut liceat nobis iuste iactare nos in lunae superficie ambulavisse et per caeli vias iam naves certo inter sphaeras cursu misisse, cum antiqui negaverint etiam mare Oceanum posse navigari. Sunt, ut brevius dicam, qui profunda et magna et optima inter classicos (ut vocantur) auctores praedicent se invenire; ego tamen malo in vilissimas declamationes descendere atque inter pauperes et divites et viros fortes et tryannos aliquid voluptatis mihi expiscari. Itaque aliquando placet mente effingere quales essent libri Latini, si non ad arma virumque pertinerent, sed ad piratarum arma meretricesque et tam sordida quam commenticia genera hominum potius spectarent. Necnon ebrius sum, ob quam causam placet Latine scribere (potius quam in stultam commentationem scholasticam Anglice scribendam incumbere), cum dormire non valeam (ut fit saepius).

Ignis Mare Mulier

Iulia puella proba est. Iulia non pulsat Marcum quia puella proba est. Iulia non ridet quia puella proba est.

Olim autem incipit taedere Iuliam de probitate. Taedet Iuliam de Marco. Taedet Iuliam de patre, qui se negligat, et de matre, quae se opprimat.

Deinde incipit sui iuris et sui gratia vivere.

 

Corvem Delusit Hiantem

Hahahae… volo ipse stultum semivirum venenato pugione perfodere, si nullam aliam ob causam certe tamen ideo, quod personata viri facies ipsa videatur pugionis mucronem sibi mereri.

 

Fenestra ad Nequitiam Patefacta

Nota mihi est femina eodem prorsus fictitio capillorum colore. Cuius Latinitas est adeo mala, ut soleat veniam orare propter sua verba quotienscumque aut loquatur aut scribat. Vita tamen nimis brevis est ut tempus mortalitate definitum degatur cum mulieribus quae veniam ob ullam causam umquam poscant: malumus fortes, imprudentes, audaces.

 

Voluptatis Insula

Insulam pulchram et re verissima divitem! si potest piratas nefandis a suis negotiis flectere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *