Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi. Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis et deminuto nummorum valore. Non autem tantum gaudium hodie mihi affert, quanto olim puerum prorsus illitteratum delectavit: nam carmina Latina Anglice versa nunc molesta videntur neque ullatenus studium mihi movent, cum carmina ipsa Latina Latine legere multo malim. Sed una pars illius libri semper haerebat in animo, non solum propter aenigma, quod praebuit unum carmen Anglice versum cuius fons et origo Latina post Helenam illam Waddell vita defunctam editoribus ignota iaceret, sed etiam propter fortitudinem sententiarum, quibus nihil aliud puer et nullius nisi Anglici sermonis peritus offenderam tam dignum admiratione.
Hac nocte casu in eosdem versus incidi, sed Latine scriptos, in specimine operis Moralis Philosophiae venerabilis Hildeberti, quod lector reperiet in libro Sententiae M. Terentii Varronis maiori ex parte ineditae ex codice ms. bibliothecae Seminarii Patavini inscripto, quem in lucem edidit Vincentius Devit; sed etiam illud opus, quod suspicor Helenam Wadell secutam esse, ex fonte antiquore manat, videlicet ex opere, cui titulus De Remediis Fortuitorum. Illud nonnulli quondam voluerunt, et nonnulli adhuc volunt, Senecae illi ascribere, quem soleo “taediosiorem” appellare; quod si Seneca filius libellum De Remediis Fortuitorum composuit, maioris eum habebit puer ille illiteratus, qui adhuc in corde mihi latitat.
Verba Hildeberti:
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Lucanus:
Mors ultima poena
Non metuenda viris.- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Mortem non effugit et qui distulit.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Nec primus, nec ultimus. Multi me antecesserunt, multi me sequentur.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Hic est finis humani officii.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Scio me esse animal rationale et mortale.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Nil grave, quod semel.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Hac conditione omnia gignuntur, ut quidquid coepit, desinat.
- Timor
- Morieris.
- Securitas
- Nemo mortalis istud mihi minari potest.
- Timor
- Morieris, decollaberis.
- Securitas
- Nil refert an celeriter moriar, an paulatim.
- Timor
- Saepe ferieris, et multi gladii convertentur in te.
- Securitas
- Nil refert, quam multa sint vulnera, unum solum est mortiferum…
- Timor
- Iuvenis morieris.
- Securitas
- Optimum est mori priusquem optes, ut ait Iuvenalis:
Poena diu viventibus ut renovataetc.
Nil aliud Hildeberti apud Devit legitur, pro dolor; sed similia in De Remediis Fortuitorum exstant. Quibusdam in locis, Helena Waddell videtur magis ad Senecam (qui fertur) respexisse, et unus versus Hildeberti deest Helenae, videlicet:
- Timor
- Morieris
- Securitas
- Nemo mortalis istud mihi minari potest.