Nonnulla de Pasquillo

S 6992

Romae adhuc inveniri potest statua manca et deformis, cui nomen Italicum Pasquino, Latinum Pasquillum est impositum, et cui permulta carmina Italica et Latina per annos sunt apposita. Sed sexto decimo saeculo haec carmina, quae singulis annis in lucem a typographis edebantur, tunc Pontificem tunc Turcos vituperant, tunc mentulas laudant, quae omnia exspectaveris de carminibus a iuventute scriptis et coram tota urbe divulgatis: sed magis miranda videtur consuetudo, qua quotannis novis vestimentis, novis ornamentis, novo nomine honestabatur Pasquillus, quibus ille tunc Hercules, tunc Ianus, tunc Orpheus repraesentaret. Et pleraque carmina ad nostram aetatem servata has mutationes (etiam saepius quam statuae mutonem) memorant. Quorum hoc carmen videtur relatu praecipue dignum, quia aperte explicat nomen Pasquilli a Pascha ortum esse:

Iam mihi Pascha dedit sōlum inviolābile nōmen:
hōc nōtus propriō semper in orbe fuī.
Sīc mihi mēns ūna est, ūna et faciēs, licet omnī
vēre meum soleant hoc renovāsse caput:
Nunc mea Sāturnī, nunc Martis, nuncque Minērvæ,
nunc erat Astrææ, nunc Veneris faciēs,
nunc Cererem, Genium, Phœbum finxēre Iovemque,
et nunc Harpocratēs, nunc egŏ Iānus eram.
Ecce modo Herculeī torquent mea pectora fastūs
ecce modo ambiguum Prōtea iam superō.
Sīc tibi, Rōma, caput variantur et undique sensūs
et tua nī prōsit sancta columna perīs.

Sed, ne carmina maxime Romana praetermittam, alia exempla tria afferre volo:

Errastī cum mē contundere fēceris Hȳdram,
nam Leŏ nunc rapidūs ēnse necandus erat.

Leo, certe, erat pontifex maximus eius nominis decimus. Cur autem producenda sit ultima syllaba nominis adiectivi, quod est “rapidus,” non bene teneo: sed mira licentia utuntur hi poetae nominibus carentes—aut perperam saepe scripserunt.

Placent hi versus qui sequuntur, quia in pentametrorum parte prima non plenum invenimus hemistichion, sed aliquid brevius; pars autem posterior multo maior videtur quam esse debet, quod cum argumento carminis consentaneum videtur:

Herculeās in fronte gerō nōn Hercule dignās
vīrēs: nam multō pēne superbus erat.
At tū quem cernīs, parte est rōbustior omnī
sōlum, quā gaudent fœmina vīrque simul.

Et, in merae Italorum elegantiae exemplum:

Ēbrius hāc semper Pasquillus sēde quiēscit
commovet ingentēs testiculōsque suōs.

Sed carminibus etiam anteponenda sunt colloquia, mea quidem sententia:

🙂

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *