De mendaciis temporis

SolarTimeVsStandardTime

Dies nunc appropinquat, quo tempus falsa ratione metiamur et horologia a solis veritate deflectamus, ut nobismet mentiamur atque una hora maturius expergiscamus, una hora maturius obdormiamus. Haec mendacia in usum venerunt inter bella omnium gentium, quae saeculo vicesimo gesta sunt, quo diligentius operarios subsidia pararent militibus (et quo latius regimina non solum in cives sed etiam in ipsam naturam rerum potestatem exercerent). Sed non omnes gentes eodem tempore horam surripiunt, nec per idem temporis spatium id mendacium pro veritate habent.

Hoc mense, Americani falsam rationem horarum numerandarum suscipient die nono: Europaei autem die tricesimo (nisi Russi et Rutheni Albi, qui semper sic mentiri solent, et Hispani, qui semper nescire videntur quota hora sit, putentes se debere Germanis in talibus calculis meditandis morigerari). Itaque viginti dies, plus minusve, Americani una hora propiores erunt Europaeis: nam si aliis anni diebus aliquis (ut exemplum afferam) Americanus veterem orbem terrarum telephonice compellaverit, respondebit Germanus vel Italus vel etiam Hispanus (qui Germanos his in rebus sequuntur) decima sua hora, quia iter sex horarum oportet vocem sub mare Oceanum facere. Sed his viginti diebus, cum Americani sibi mentiantur et dicant horam quartam pro tertia, et quintam pro quarta, dum Europaei pergant horas rectius iudicare, vox compellantis iter tantum quinque horarum faciet. Itaque una hora inter orbes veterem et novum surripitur, et uterque orbis terrarum fit alteri propior.

Etiam adiuvat tabulam chorographicam et chronographicam inspicere, qua docetur quanto meridies singulas apud gentes discrepet a medio die.

4 Comments

  1. Fortasse quota hora sit in Hispania, numquam sciamus, sed quadam ex Insula meridionali a nonnullis 'Legionensi' uocitata propter quandam familiam illustrem, quae insulam illam possedit saeculo quinto et decimo indeque terras alias floridas nouasque quaesiuit et cepit, quidam milites horam ROA dicunt eamque uerissimam, saltem apud nos.

  2. Haec est Hispania, quae dum multorum oboedire tempori multorumque uel honori uel periculo seruire uidetur, nemini nisi sibi ipsa obtemperat et paret.

  3. Quare igitur Hispani verissimi non dicunt meridiem esse tunc, ubi vident solem recte supra capita caelum in partes dividere aequales, potius quam ubi eundem vident in mediam Europam lucem plenissimum effundere? Ubinam nunc est id imperium Hispanae iustitiae humanitatisque, quod quondam adeo late per totum mundum patebat ut numquam dici posset nocturnis tenebris adumbrari, sed luce caelesti semper frueretur?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *