Eodem in libro, ubi “peripathetici” pro “peripatetici” legitur, pace eius typographi qui nomen peripatheticorum ad errata corrigenda religavit, suspicor etiam alium “errorem,” qui error esse dicitur, consulto potius quam casu esse admissum:
De artis Apollineæ cultoribus quid dicam? mitto circumforeanos illos clynicos & triobolares medicos, qui victum quaerendi causa tamquam Eremitæ illuſtriſſimi ordinis Sti. Jacobi Belgicam noſtram petentes, ut melius ineſcent homines, credulamque plebem & novitatis amore flagrantem addictam habeant, præexcellentiſſimo ſe mox muniunt titulo plerumque a natali ſolo deſumpto utpote patriæ ſplendore potentiſſimi gigantes.
Sed inter errata:
pag. 26 lin. 19. lege clinicos.
Tale “mendum,” si mendum fuit, quid magis in animum vocat quam…clunes? Quid aptius in Laude Gonorrheae? Nec nocet quod insequitur: nam nomen, quod est “triobolares,” melius cum meretricibus quam medicis quadrat. Sic Antiphanes comicus apud Athenaeum fertur scripsisse in versibus, qui adagium illud “clavum clavo pellere” ad memoriam vocant:
οἴνῳ … τὸν οἶνον ἐξελαύνειν,
σάλπιγγι τὴν σάλπιγγα, τῷ κήρυκι τὸν βοῶντα,
κόπῳ κόπον, ψόφῳ ψόφον, τριωβόλῳ δὲ πόρνην,
αὐθαδίαν αὐθαδίᾳ, Καλλίστρατον μαγείρῳ,
στάσιν στάσει, μάχῃ μάχην, ὑπωπίοις δὲ πύκτην,
πόνῳ πόνον, δίκην δίκῃ, γυναικὶ τὴν γυναῖκα.
Εt τριώβολον dedit singulis meretricibus Theodora Procopiana. Nec longe abest inversio, quam Laertium rettulit Crates panxisse:
τίθει μαγείρῳ μνᾶς δέκ’, ἰατρῷ δραχμήν,
κόλακι τὰλαντα πέντε, συμβούλῳ καπνόν,
πόρνῃ τάλαντον, φιλοσόφῳ τριώβολον.