De bestiolis

 

Cum pergerem inter prandia vel commoda temporis spatia laudem Gonnorrhoeae legere, in hunc locum incidi qui, ut saepe hoc in libro fit, parum videtur cum aliis congruere, sed aliquid veri nec sine pulchritudine exprimit:

…aliquid amari amore miscetur, solus tamen amor animi tranquillitatem mortalibus procreat, et absque eo nemo placidam transigit vitam; hinc est quod feminae prudentiores hac in re prae maribus, si homines amandi occasio deest, catellos gremio suo foveant, passeres diligant, psittacos, aliasque aviculas et bestiolas.

Hac in re auctor noster vix aberrat a veritate: nam ex amicis maribus, nemo quod sciam ullum in deliciis habet animal; sed feminis nonnumquam non solum commodum sed etiam fere necesse videtur catellum cuiusdam generis gremio fovere: immo Aileae amicae dulci sed amarae medicus quidam psychologicus imperavit ut catulum felinum non solum domi semper haberet, qui dolores animi melancholiamque Floridianam (est enim civitas perpetui doloris, nisi senibus morituris) levaret, sed etiam cum itinera faceret secum in aeroplano afferret. Amici autem mares se dare solent cervisiae, nicotiano solacio, fumo cannabino. Forsitan melius iis esset passeres diligere; sed post longum colloquium cum Nam amico habitum, dubito an ille velit sua venena deponere pro catulo.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *