De aliis carminibus Amreicanis

Propter donum benignum nuper a Sandra allatum, in nostra bibliotheca eundem librum quaesivi, unde carmen illud sumptum erat, et alia carmina (infra apposita) repperi, quae ad Americanas terras spectant. Sunt etiam alia in eodem libro, quae aut mentionem paeninsulae Floridanae breviter faciunt aut civibus variis dicata sunt, sed haec ad locum ipsum praecipue pertinent.

De Lacu Aliciae: ad Richardum Eberhart (p. 169)

Cernis? Stagna grues transvolitant duae.
Sero sole fovens atra graves avis
alas, colla recurvans,
trunca pandit in arbore.

At lentum sub aquis reptile quod natat
bullas aereas cautius evomit;
aut apricat in herbis:
tignum vel lapidem putes.

Quod longo fuerat tempore me prius,
exspectatne tacens, dum peream brevis,
ut quae sole cadente
in silvas abeunt grues?

Tu marmotta monax quod docuit canens,
quod sancta ante diem quae periit cohors,
clarae fulmina vitae
atris noctibus elicis.

De Vere Floridae (p. 170)

Frigora desierant: iam flos eruperat albis
nudus in arboribus,
mergebantque domos densae flammantibus altas
fluctibus azaleae.
Spirabant flores zephyro mulcente benigni
mellaque verque novum.
Nox venit. Ornatum magno cum flamine nimbi
arbore deiciunt.
Dum maerent frutices, albi roseique coloris
sparsa via est nivibus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *