De colapho Pontificali

Inter acta diurna non sine studio legimus verba Francisci Pontificis Maximi:

One cannot react violently, but if [someone] says something bad about my mother, he can expect a punch. It’s to be expected. There are a lot of people who speak badly about other religions. They make fun of them. What happens is what happens with my friend [who insults my mother]. There is a limit.

sive,

Nemo potest vi uti responsi vice, sed qui matri meae maledixerit, idem poterit colaphum exspectare. Exspectandus enim est. Sunt autem multi, qui aliis fidibus maledicant, qui et alias religiones derideant: cuius derisionis eventus idem est, atque id quod amico meo [qui matri meae maledicit] evenit. Est enim modus in rebus.

Haec autem verba ad memoriam nostram vocant et quasi interpretis more explicant alia olim dicta sed sensu (ut fere duo milia annorum nos ostendunt) difficiliora:

Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.

Nec parum prosunt verba Francisci ad recentiora haec Sepulvedana explicanda:

Atque illud imprimis quod est hujus causae et multarum aliarum fundamentum: Quidquid jure fit seu lege naturae, id jure quoque divino fieri et lege evangelica. Non enim si Christus nos, ut est in Evangeliis jubet ne malo resistamus, utque percutienti maxillam unam, alteram feriendam exponamus, et tunicam tollere volenti dimittamus et pallium, statim legem naturae substulisse videri debet qua cuique vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae; illa enim non re semper praestare oportet sed cordis, ut ait Augustinus, praeparatione ut si res ratioque pietatis poscat, id facere ne recusemus. Cujus interpretationis non modo Paulum auctorem habemus, et ipsum Christum. Paulus enim colapho sibi jussu principis sacerdotum incusso, tantum abfuit ut alteram maxillam feriendam exponeret, ut injuriam aegre ferens ejus auctorem convitio reprimendum curavit. «Percutiet te,» inquit, «Deus, paries dealbate,» id est (ut ait Augustinus) hypocrita, «tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti.» Christus autem percussus eodem modo nec ipse praebuit maxillam alteram, sed ut percussorem, ne augeret injuriam, ratione reprimeret, ut Augustinus idem declarat. «¿Si male» inquit, «locutus sum, testimonium perhibe de malo, si autem bene, cur me caedis?»

Colpahus itaque a Francisco exspectandus est, ut apparet, tamquam testimonium de malo ab amicis prolatum. An fallor?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *