De porcis Oxoniensibus

The CIA in the movies 1

Oxonienses hodie coacti sunt negare se omnino prohibuisse quominus auctores de porcis tomaculisve scriberent: licere enim mentionem porcorum facere in lexicis et “historicis operibus commenticiis” et commentariis academicis. Non igitur metuendum videtur, ut apparet, ne testamentum Porcelli prohibeatur. Antea autem diurnarii rettulerunt epistolam ab Oxoniensibus esse ad auctores missam, qua domus editoria iussisset mentionem cuiuslibet rei suillae esse tollendam, ne in odium offensionemque Mahometanorum atque Iudaeorum inruerent libri in usum puerorum destinati.

Debemus nos fortasse hoc loco Oxoniensibus assentiri et lectoribus memorare omnia animalia esse paria atque aequalia — sed nonnulla animalia, ut qui sint aequaliora, non esse apta atque idonea puerilibus lectoribus. Nolumus enim offensionem nec causam irae lectoribus nostris praebere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *