De porcis Oxoniensibus

Oxonienses hodie coacti sunt negare se omnino prohibuisse quominus auctores de porcis tomaculisve scriberent: licere enim mentionem porcorum facere in lexicis et “historicis operibus commenticiis” et commentariis academicis. Non igitur metuendum videtur, ut apparet, ne testamentum Porcelli prohibeatur. Antea autem…