Ut in cælum, sic in terram

Descendit Falco (rocheta sive missile) in terram.

A Floridae promontorio, cui Hispani saeculo decimo sexto “Cannaveral” nomen indiderant, rocheta sive missile in cælum missum est a privata societate SpaceX dicta. Quod autem novum et fere inauditum est: rocheta illa suo munere ascendendi functa deinde in terram, immo ad ipsum promontorium Cannaveral vocatum descendit et tuta, incolumis, erecta resedit, ut altero quodam die in cælum iterum mitti posset.

Nova igitur aetas cælestis inaugurata est: nam usque ad hanc noctem multa regimina ac publicæ institutiones, ut ESA Europæorum et JAXA Iaponum et Roscosmos Russorum, cælum attigerunt magna pecuniæ jactura et rochetis ipsis combustis: sed SpaceX societas omnino privata didicit eodem vehiculo, quod jam pretio minore quam omnia omnium gentium publica missilia constiterat, in cælum identidem volare, ut pretium volandi identidem deminueretur. Hoc enim in votis erat Eloni Musk, societati præfecto: ut cælum aperiret ipse citius, efficacius, pretio minore quam publica regimina grapheiocratibus onusta.

Infra reperies pelliculam appositam, qua ascensus ac descensus describuntur. Praecipue animadvertenda videntur quæ his temporibus fiunt:

  • 32:13 —ascendit rocheta in cælum.
  • 41:12 — explicatur quam difficile sit missile sic recuperare: idem enim esset graphium plumbeum, quo discipuli soleant in scholis scribere, supra ædificium Imperialis Civitatis (quod olim maximum fuerat omnium) mittere, quod deinde semet vertat et erectum descendat erectum in arcam calceis aptam…inter tempestates ac procellas.
  • 41:45 — descendit rocheta tuta in terram.
  • 42:42 — disertus quidam verba profert, quae perennia per memoriam hominum resonabunt: Holy shit, we did it (id est, “Quod fieri non potuit, id mirum in modum perfecimus”).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *