Hoc encomium puto hodie exscribendum et lectoribus offerendum, non solum propter validam quandam affinitatem, qua argumentum vetustæ hujus laudis cum Europa nostro sæculo ære alieno obruta conjunctum esse videtur, sed etiam propter Divum Valentinum, cuius hodie celebratur patrocinium amoris, quem auctor noster demonstrat eum mutuum debitorum complexum esse quo omnis natura rerum cohæreat.
Roberti Turneri
Paradoxon
sive Encomium Debiti
Melius est debere, quam non debere.
Alcibiades in suo symposio, Socratem dum vellet colore vero vivoque exprimere, eum Pharmacopœi pyxidem dixit: pyxidem certe, extra si videas, intus si penetres. Vidistis enim Pharmacopœi officinam pyxide undique instructam, et pyxide, quæ præ se ferebat Harpyias, Satyros, hædos reptantes, cervos alatos, anseres cum frenis, alia monstra: quæ prius rideas, quam videas. At intus si penetres, erit quod quæras; quæris? erit quod ames; amas? erit quæ emas ingenti pretio, lautas scilicet res: balsamum, ammomum, zebetum, ambram,[1] muscum, alia, quæ servant sanum, sanant ægrotum.[2] Ad hanc normam exigebat hominum, extra si exanimes: at intus si judices principem hominum, quo nihil vidit vel schola nitidius, vel mundus divinius.
Quorsum ista? ut me purgem prius, quam peccem. Nam cum hoc tempore pessimæ quoque res vincant optimas: sensus intellectum, potus cerebrum, oculus visum; volo afferre paradoxon, quo nihil ne Stoa quidem audivit implicatius—scilicet, Melius esse debere, quam non debere. Stupetis? vel desinite stupere meum paradoxon, vel incipite stupere Pharmacopœi pyxidem extra monstrosam, intus pulchram; extra falsam, intus veram; extram dubiam, intus certam et ad normam Socratis penitus depictam. Date mihi quæso hanc operam, ut me legatis. Ego vobis vicissim dabo illam operam optimam: ut vos omnes beem.
Omnes si estis felices, estis debitores. Cum infelicibus nihil mihi hodie nec unquam erit, si potero cavere.
Ordiar ab ovo, ut concotio sit facilior. Homo natus est non sibi, sed aliis, aliis etiam canibus et bobus—ne putetis fortasse tantum patriam, parentes, amicos, cum Cicerone. Siquidem Deus homines ea lege finxit: ut quemadmodum ignis non se, sed alios splendore suo et ardore complet: sic homo quicquid habet genii, ingenii, moris, amoris, aliis habeat æque ac sibi: immo, si heros velit esse, aliis magis quam sibi. Id homo si non sciat sua ipse mentis luce, corporis illa fabrica pulchre sciteque a natura divino quodam ordine expressa facile docebit, clara docebit. Siquidem animo illæ sunt partes ut corpus vegetet, corpori hæ ut animum sustentet, utrique æque plures ut alter alterum muto quodam fotu et subsidio tueantur, si velit aut illud vivere aut hic moveri. Hoc quid aliud est, quam mutuum debitorem, corpus animæ, animum corpori, omnia omnibus?
At ista non videntur: Male philosophus es, qui vis videre.
Tamen ut istud etiam tibi dem, vide in membris tuis ipsam veritatem. Oculus videt pedi, pes stat manui, manus tangit ori, os edit stomacho, stomachus digerit corpori redditque a singulis quod det, tanto ordine, tam arcta lege, tam certo tempore, ut videamus Deum aut nolle hominem esse, aut velle esse debitorem in omnibus partibus, non in singulis tantum.
Hæ res tanti apud me sunt, ut cui velim serio esse amicus, illi certe velim esse debitor. Siquidem pecuniam cum reddo, quanta voluptas? Major re, liquidior fructu, perfectior cumulo, quam illa Alchemistarum de stanno mutato in argentum, cupro in aurum. Hi enim non putant omnino se inventuros, quod quærunt; si invenerint, extra se sunt præ gaudio. Sic debitores, si accipiant quod difficulter se accepturos sperabant, ita exultant et gaudio quasi triumphant, ut lætitia patris de filio servato, præ hac, nulla sit. Deus ex nihilo nos finxit tantumne? Etiam de nihilo homines nihili redemit, tamque arcte sibi devinxit ut simus mente et lingua indigni, si putemus nos posse aut mente parere aut lingua edere gratias huic beneficio pares. Debitores ergo esse Christo debemus velle, nisi velimus esse in Christum impii. Videtur pars quædam divinitatis gerere in se formam Christi, nec verius nec melius geres, quam si, ut Christus sibi omnes, sic nos nobis plurimos faciamus creditores.
Esse creditorem, quanta res supra hominem, ut leviter dicam. Qui enim debitor est, id huic proprium: habere pro se omnes ad Deum supplices. Scribunt de servis Gallicis, qui erant eodem quo domini tumulo contecti: totos annos posuisse in precibus pro salute dominorum. Ad hanc normam formo creditores. Sudant, algent, orant, flent, rident suis debitoribus, quia hi illis timent (plus enim illis est pecunia quam vita) ne creditum amittatur. Moriuntur, illi his vivunt: ut esse debitorem sit esse dominum, si rem exigamus ad veritatis libellum. Boni verbi sint mihi testes mali: usurarii Galli, qui, quod frumenti pretium minueretur, litteras se fecerunt longas: malueruntque mori, quam vitæ suæ aliquam felicitatem communicare aliis. Quanto igitur carior illis pecunia quam vita, tanto contentius pro debitoribus orant: non tam sibi ut diu vivant, quam ut illis vivant feste et utiliter. Solvendo qui non est, creditori quid obligetur?
Debitores ergo honorandi sunt, quid non honorandi? Perpendite qua voluptate dum vident ad se venientes creditores tam humiles, tam obsequentes, tam reverenter usque ad genua supplices, ut nihil magis antiqui Romani laudi ducebant maximæ prensari. Nullus nullius ordinis Romæ majori humanitatis specie prensabatur, quam a creditore debitor. Creditores laudant ut lædant, quanquam dum lædunt titillant omnemque quærunt viam qua objiciant debitori versuram, id est, copiam augendæ, non dico rei sed felicitatis ipsius.
Dic mihi Melibœe, quid jam in debitorem vitii aut convitii? Si dicas vitium, contra est Deus: Mutuum date nihil ex eo sperantes.
Si convitium: Facite,
inquit Christus, amicos,
id est, facite vobis debitores, de Mammona iniquitatis.
Tolle mihi quæso ex naturæ orbe debitores: quos vero reliquos? miseros omnes qui non habent, cui credant. Immo istud debere, videtur habere certam affinitatem quandam cum cælo, cum terra reliquisque elementis, in quibus tanta est concordia, tantus amor, ut terra non velit esse sine reliquis, non reliqua sine terra. Ex quo facile colligere est, ut vitam nostram cibo, potu, et aëre; ita naturam humanam mutuo debito sustineri.
Nec anima hujus universi, quæ secundum Academicos omnes res animat, sine debito suam obire functionem potest. Nam si cogitemus mente ideam mundi extra debitum, nihil præter odium, invidiam, turbam cogitabimus. Mente pingamus Metrodori mundum, Jovis luctam cum Saturno: nullus usus siderum, nulla intelligentiæ vis, nulla necessitudo elementis cum elemento, Solis cum Luna, Deorum cum dæmonibus, aliarum rerum cum aliis— quid non fœdi, tætri, abjecti objiciunt menti tuæ oculo? Ubi non est aut mutui datio aut accepti redditio, introducitur chaos, illud magnum non magnum, in quo omnia et nulla, et ideo nulla quia omnia. Quid exclamo, confusionem? Satis dixi, qui dixi “chaos.” Mutuum ergo et debitum debemus ponere, ut ponamus mundum vere mundum ob ornatum et cum ornatu. Stellæ quidem pulchræ, sed sine opera Solis fœdæ; terra fructuosa, sed sine subsidio aquæ monstrosa; æstas amœna, sed sine temperatione elementorum pestilens. Nihil est in hac machinæ magnæ molitione aut magnum aut pulchrum, nisi accipiat ab aliis quo sit magnum, et det aliis quo sint pulchra.
Miror antiquitatem superstitionis vel matrem vel alumnam, quæ solem, cælum, solum, immo beluas consecrarit, tam fuisse hebetem et plumbeam ut nullam debito et mutuo divinitatem tribuerit. Nam si aliæ res divæ putarentur quod utiles, cur non debitum in illo cæli solio locatum? Debitum, inquam, cujus vi vivit quicquid vivit, floret quicquid floret, splendescit quicqud splendescit! Quamquam sint aliæ res, aut possint esse, non constrictæ ipsæ inter se mutui debitique jure divino: homo vero non debitor, quamdiu stabit? Quid? Stabit? Cum dicto cadit, siquidem hominem tollimus, si tollimus amorem. Amor vult debere, immo debet debere.[3] Sed fingis hominem sine aut debito amoris aut amore debiti. Quod monstrum! Neget caput oculo pedem,[4] oculi pedi visum, pes corpori statum: levicula ista præ ut alia, manus ori, os stomacho, aliæ partes aliis negent quam debent functionem, quo ibit homo? In fumum et cinerem parentes suos: nec ullus hinc Æsculapius eum in lucem unquam revocaverit.
At in mundo si debeant res rebus ex illo mutuo complexu, existet id quod miramur, non ornatum modo, sed firmum et æquum. Inter zonas, cælos, cælorumque motiones quis amoris complexus? Debitus iste. Nam si tollis, ipsos cælos tollis: elementa cum elementis tam arcte cohærent, ut elementa sibi invicem videantur alimenta. Dissolve hunc nodum. Non potes certe, nisi una dissolvas magnam hanc rerum machinam.
Rerum inter se hæc concordia debita dat mundo deos onustos: Bacchum vino, Cererem frumento, Floram herba, Pomonam fructu. Certe, si quantum alter alteri debet, tantum quisque redderet, rediret nobis Saturni illud sæculum aureum, in quo non essent aurum, argentum, alia, illud meum, hoc tuum, sed omnia omnium, prout necessitas judex aut index.
Facessant Persæ, qui infamiam putant debere, facessant Ulpianus, Modestinus, alii minuti ut juris sic pecuniæ aucupes, qui volunt in debito esse speciem quandam servitutis. Debeo ego semperque debere volo. Cui? Minimus maximo. Cui? Servus domino. Cui? Cliens serenissimo principi Ernesto, qui quantum a Deo homo, tantum aliis hominibus suis quasi Deus largitur. Aliis quid et quantum debeo? Quod caritas quasi legem jubet proximo me, quantum mei permittit aut pietas in Deum, aut Reverentia in Ernestum. O felicem me, omnia debitorem.
Annotationes
- ambram] Nemo est quin sciat duas esse ambras: videlicet alteram rem terrenam, lautam, caram, in Pharmacopœi pyxide reconditam, ingenti pretio emendam, quæ, ut monet auctor noster, servet sanum et sanet ægrotum; sed etiam alteram vim cælestem quæ nullo pretio aut vendi aut emi possit, et quæ felici, cui contingat, tam sanet animum quam animam servet. ↩
- sanant ægrotum] Usque ad hæc verba, fere eadem legere potes apud Athanasium Kircherum (1602–80) in Parænesi ad tyrones mathematicos. Robertus Turner mortuus est 24º die Novembris mensis anno 1599º: itaque patet Kircherum et Turneri encomium legisse et locum inde sumpsisse (sive furatum esse). ↩
- debere] In Dornavii Amphitheatro Sapientiæ Joco-Seriæ, libro errorum pleno, false legitur
timere,
; quo nullum typographi mendum magis displicuit. ↩ - caput oculo pedem] Sic in omnibus codicibus: sed difficile est sensum hujus
caput oculo pedem
; capere: quomodo negat caput pedem oculo? ↩
Quisnam est Robertus Turner, cuius sententias minime neglegendas et lectu dignissimas nobis lectoribus dono dedisti, Nemo cordate? Raptim inquirens illius viri nulla vestigia nisi levissima ac fugacissima in interretis pulvere video.
Parum de Roberto Turnero habeo compertum, nisi quod apud Anette Tomarken legi in libro "The Smile of Truth" (1990º) inscripto. Natus Barnastapulæ in Britannia et Oxoniæ eruditus, Robertus ille Turnerus professor artis theologiæ in studiorum universitate Ingolstadiensi, canonicus Vratislaviæ, cathedralis professor litterarum Latinarum Græciae (in Austria, ubi anno 1599º diem obiit) factus esse videtur. Ejus orationes et tractatus in lucem editi sunt anno 1609º (post Turnerum mortuum) atque iterum anno 1615º. Inter eas invenies duas orationes paradoxas sive laudes rerum inopinabilium, quae etiam in Dornavii Amphitheatro sapientiæ Socraticæ joco-seriæ legi possunt: videlicet hanc in laudem debiti atque alteram de laude ebrietatis.
Nil aliud scio, sed epistolam possum ad amicam tam diligentem et doctam quam formosam mittere, quae omnia de omnibus auctoribus Polonicis probissime scit, si opus sit plura de Turnero discere.
Bene sit tibi, Nemo, quod meae satisfecisti curiosiati! Nunc tibi nihil amplius negotii facere neque velim neque audeo!