Sæpe dicuntur litteræ Latinæ Græcæque esse ideo colendæ, quo magis patrimonium sapientiæ (Occidentalis, ut ajunt) intellegatur: sic leguntur Cicero et Plato et alii, ut humanitate imbuamur. Sed etiam sæpe prætermittuntur auctores recentiores, qui eadem tractant quæ hodie in ore omnium sunt. Hodie apud Americanos saltem permulti sunt, qui de libertate arma gerendi disceptent, nec sæculis præteritis defuerunt qui Latine de eodem argumento disputarent. Immo declamationes in sclopum et pro sclopo eloquentiæ ostendendæ causa habitæ sunt Lovanii, quæ etiam typis impressæ sunt anno 1609º; quarum altera (pro sclopo) etiam a Dornavio iterum edita est inter paradoxa encomia Amphitheatri sapientiæ Socraticæ joco-seriæ, cujus pagellas nunc evolvo.
Notissimus est Erycius Puteanus scilicet propter elegantissimum ejus Encomium Ovi, quo tractatur profundissimum illud ænigma Philosophiæ, utrum ovum e gallina, an gallina ex ovo processerit. At idem Putaneus false suspectus habebatur læsæ Jacobi tyranni Britannorum majestatis propter encomium pseudonymum Corona Regia inscriptum, quod numquam erat neque est Putaneo juste attribuendum. Sic etiam false Putaneo a Dornavio ascripta est oratio pro sclopo, quam infra subdidi: neque animadvertet lector hoc mendum, nisi ad orationis calcem legerit nomen Matthiæ Boneri, qui revera sclopum defendit. Putaneus enim sclopum vituperavit: utramque orationem volenti licet legere in libello Sclopus Palladis inscripto.
At propter studium paradoxorum, necnon propter tempus in aeroplano agendum (ne taedio emoriar), videtur Boneri oratio exscribenda. Unum existimo deesse huic orationi: videlicet illud Senecanum, “Gladius neminem occidit: occidentis telum est” (Ep. 87.30). Idem hodie, sclopo in gladii locum posito, sæpe decantatur.
De Bonero parum habeo compertum, nisi quæ in Bibliotheca Belgica inveniuntur:
Venlonianus, Gelder, J.C. titulum Lovanii cepit, juvenis rara eruditione, ingenio eleganti; magnus futurus, nisi ad magna properantis cursum mors præpropera in Ubiis intercepisset, anno 1614. Declamatio pro Sclopo, opposita Vituperio Sclopi Ericii Putanei. Utraque Oratio Lovanii in Auditorio Trilingui publice habita, et Rivii typis edita.
Eryci Puteani Matthiæ Boneri
Sclopi[*] encomium,
seu,
Inter Palladis ornamenta sclopus est.In hæc subsellia conscendo, contra Doctorem[*] breviter declamaturus, lectissimi juvenes. Ne miremini: nec inconsultus nec insolitus hic meus conatus est. Nam per eloquentiæ exercendæ rationem licet, ut diversum sentiamus ac loquamur: et majores nostri in hac ipsa schola Antagonistas delegerunt, quibuscum lingua prœliarentur. Togam suam in argumenti patrocinium produxit: futurum non arbitror, ut ex pallio propositum meum condemnetis. Sagum quoddam et insigne Martis mihi erit ab inimica orationis nuperæ proscriptione SCLOPUM defendenti.
Duas causas acturus sum, dum unam agam: et nostram, et SCLOPI. Illa etenim ætas nostra, ut Sclopum projicere manu sine generosæ mentis infamia non possimus: ejusmodi instrumentum SCLOPUS est, in quo non tantum vim fulminis effictam sed artis et ingenii miraculum videamus. Mirari cogor, dum mente contemplor ejus industriam, qui construit; ejus animum, qui displodit. Nihil profecto, præter ætatem, nihil præter dignitatem facimus, si in armis quoque ingenium colimus et usurpamus. Non omne tempus libris assignandum: dare quoque hæc Palæstra debet, qui pro principe, qui pro Patria, qui pro Religione depugnent. Non hoc solummodo agendum, ut animo docti prudentesque sed actibus etiam fortes existimamur.
Cui numini litamus? quas artes colimus? Palladis. Illa non sapientiæ tantum præses, verum etiam belli. Hoc galea, hoc ægis, hoc hasta testatur. Quam una ex parte patronam habemus, ex altera quoque habeamus. Nullus nobis e manibus, e cingulo, SCLOPUM detorqueat; nisi ab otiosis et imbellibus litteris tantum censeri velimus.
Non est in SCLOPO crudelitas, o Juvenes. Finxit adversarius, uti proscinderet.[*] Si taliter sentiendum foret, nec pugio, nec ensis, nec lancea, nec arcus, dirum crudelitas nomen effugerent. Nimirum in idem cum Bombarda conspirant, ut fugituræ animæ viam patefaciant. Quid? etiam benigni sumus, etiam miseremur; cum non averrenda[*] machinæ violentia tollimus, quem diutius in vivis pati per scelus suum non possumus. Hoc namque sit; ne mortis acerbitatem subiturus, mortis quoque tyrannico timore crucietur. In equuleo, in carcere, crudelitatem reperimus: quippe præstant, ne moriatur, qui cadaver esse desideret: præstant, ut tam diu necem patiatur; quamdiu exspectat.
Nec ideo a nobis hæc machina non usurpanda, quod a majoribus non usurpata. Pari ratione, veram religionem amplecti non debuerimus, quia prisci caruerunt: nec typis uti, nec aquas eliquandas igni dare, nec in undis molas statuere, nec bombyces pretiose laborantes fovere licebit, si SCLOPUM non tractare. Nam sicut hunc, sic illa majores ignoraverunt.
Attribuendum ingeniosæ ac felici nostri temporis industriæ, quod invenire potuerit quo facilius victoriam pararemus: et hac inventione præstitum, quod præcedentia sæcula vicerimus, subsecuturam posteritatem in admirationem rapturi. Quisquis es, honores tibi decernendi fuerunt; statua ponenda, quod in orbem primus induxeris usum tonantis instrumenti. Auctor es, quod ingenio pugnare didicerimus. Auctor es, quod ori admoveamus intrepido, manu tractemus audaci, cujus sonum sine consternatione plerique non audiunt. Auctor es, quod Jovis officium exercere cœperimus. Dolebunt nepotes quod inventum usurpabunt, in fastis inventorem non legent.
Nequaquam sceleri conjuncta victoria, quæ SCLOPO parta: tametsi dolose repertum, quod adversarium simul et spiritu et defendendi facultate privemus. Fortiter agit, qui sic pugnat, ut sibi resisti non possit. Luculentum victoriæ genus est, ingenioso dolo posse superare. In armis si cum laude dolos versare non liceret; ab Ænea sociisque suis mutatos clypeos ac assumpta Danaorum insignia; grandiloquus Maro non cecinisset.[*] Etenim hoc conatus est; ut Anchisiadæ cuncta facinora, laudabilia, magnifica, heroica censerentur. Damnandi forent Græci, qui tum demum gloriose sibi conflixisse videbantur; cum non armorum tantum potentia sed industria quoque calliditate victoriam peperissent. Damnandi forent Romani, qui dolosis stratagematibus[*], munitissimas urbes, maximos exercitus, potissimam terræ partem devicerunt.
Audacis animi robor ostendimus, exonerare bombardam qui non expavescimus. Ipsa miscemus elementa ut tonemus. Dire sonanti fragore tonitru, coruscanti flamma fulgur simulamus. Miratur ales armigera, non suos in terra Joves audiri. Miratur cœlum, infra se tonitrua debacchari. Miratur ipse Juppiter, annum totum nostris fulminibus inquietum: sibi fas esse æstate tantum sua jaculari.
Insigniter facis, quisquis SCLOPUM persequeris: crudelitatem doces, quisquis inimicum lenta morte perimendum arbitraris. Gaudebit tali patrono Mezentius, qui
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus, atque oribus ora,
(Tormenti genus) et sanie taboque fluentes
Complexu in misero longa sic morte necabat.[*]Gaudebunt Busiris, Diomedes, Phalaris, Sylla; talem si crudelibus aris, ignivomis equis, ferventi tauro, sævo carceri defensorem[*] reppererint. Omnis ætas Tyrannos execrata? quis suadeat, uti simus? moras mortis nullus non damnavit: quis excuset? Lugerent mites Musæ, squallerent hi parietes; langueret Athenæum, ejuscemodi sententiam si probaremus. Esto: vigeant alibi leges, quæ SCLOPUM ne gestari quidem permittant. De vestris ingeniis, o juvenes, tam sinistre statuere nec libet, nec licet. Celsior indoles, generosior vitus, in pectoribus istis dominatur, quam ut abuti tam præclara machina cupiatis. Nihil conamini, nisi quod cum laude perfici posse judicatis: non facitis, quod condemnatura subsequi queat Metanœa.[*] Ut aurum reliquaque metalla, sic arma censenda sunt: isti bona, qui novit uti; isti mala, qui nescit. Non usurpare proponitis, nisi recte? cur subtrahantur? ita me Deus! nemo dexteras vestras exarmare poterit, nisi idem ingenito candori atrocis injuriæ stigma sit inusturus.
Exesto puer, exesto mulier: animis caretis, quibus audeatis. Sic a natura comparatum, ut rigiti stetis, arma districta si fulgere tantum videritis, non rubere. Patrare quomodo queatis, quod, si fiat, spectare non sustinetis? Pectus Herculeum geras necessum est, quisquis in arenam SCLOPO pugnaturus descendis. Lædes forte an [*] hostem, non sternes; hic maximum salutis periculum, ni te viriliter tuearis. Ipso nimirum vulnere ferocior, suo sanguini non timebit, tuo pertinaciter insistet. Erras toto cælo, sola si displosione certaminis fortunam concludis.
Bombardam non tegamus, si gerimus. Quod sine gloria non tractamus; sine dedecore non occultabimus. Palam feramus, ut quivis intellegat inesse nobis animum, qui pugnam non exhorrescat: palam feramus, ut hostis ipse cognoscat, quod imprudentem non simus invasuri. Sic generositatis famam merebimur, proditoriæ machinationis suspicione amoliemur.
Cur Academiæ scita prohibeant? minatæ studemus indoli, Principis saluti, Patriæ tanquillitati, cum non Minervæ tantum sed Marti simul operamur. Facimus enim ut aliquando non minus dexteris quam consiliis juvare possimus. Facimus ut, cum res exiget, pugnare sciamus, non discamus. Accusabit PALLADEM, quod armata sit, quisquis ab Athenæis armorum exercitia secludenda judicabit.
Amœnissima[*] certe venatio, quæ SCLOPOS admittit. Quid jucundius adspectu? quam transverberatas eminus feras sublimibus montium jugis delabi. Quid suavius factu? quam unica glande impetrare, in quod multorum canum ardens velocitas adlaboret.[*] Quid præstantius? quam sic peritis oculis bombardam dirigere: ut alites ipsa volatus mobilitas ab ictu non defendat. Intrepidi sumus hac machina: optamus obvias dari feras quæ nullam victoriam patiantur nisi difficilem.
Quispiam censeat nobis ipsis ab hoc instrumento verendum? Telum imbelle sine ictu conjicit. Neque enim tam supinæ sumus inertiæ, ut nostro corpore plumbum hauriamus quod alienæ neci destinavimus. Artis et ingenii præstantia fecimus, ut in SCLOPOS imperium habeamus.
Hæc dixi, lectissimi juvenes, ut experirer quid in eloquentiæ Palæstra sperare deberem; ut ostenderem nihil esse cujus contraria sententia rhetorico conatu defendi non posset. Ignoscetis, quod in hoc loco perstrepuerim,[*] in quo nil, nisi meras Suadelæ[*] Veneres semper audivistis. Eloquar? optime mihi perorasse videbor, si non persuasero.
MATTHIAS BONERUS.
Annotationes
- Sclopi] hoc nomen substantivum semel tantum legitur apud antiquos, in quinta Persii satira: ↩
Tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,
folle premis uentos nec clauso murmure raucus
nescio quid tecum graue cornicaris inepte
nec scloppo tumidas intendis rumpere buccas.Videtur igitur scloppus sive sclōpus (apud auctores recentiores semper generis masculini) sonus esse, quem buccæ inflatæ ac complosæ edunt: quod nomen in arma strepitosa, quibus libertates nostras defendimus, impositum est.
- Doctorem] videlicet Erycium Puteanum ↩
- proscinderet] verbum proscindendi nusquam apud Ciceronem repertum ↩
- averrenda] verbum averrendi rarissime legitur: semel apud Plautum (Truc. 19), semel apud Horatium (Serm. 2.4.37), semel inter fragmenta Licinii Macri. ↩
- Cf. Vergilii Æneidos libri secundi versus 386–434, præcipue 390: “dolus an virtus, quis in hoste requirat?” ↩
- stratagematibus] Hoc nomen Græcum (τὸ στρατήγημα, τοῦ στρατηγήματος) nusquam apud antiquos reperitur. ↩
- Vergilii Æneidos libri octavi versus 485–88. ↩
- defensorem] Scilicet patronum declamatorium: nam tyrannos defendere vel etiam laudare in pretio fuit apud eos, qui eloquentiam iamdudum olim colebant. Sic Lucianus defendit, Andreas Arnaudi eundem sic laudavit ut Isocrates Busirem. Ioannes Ludovicus Vives orationes Sullanas composuit nonnullas. Mortua vero iamdudum hodie est consuetudo declamandi, una cum eloquentia ipsa. ↩
- Metanœa] ἡ μετάνοια, τῆς μετανοίης: quam Christiani sæpius pænitentiam vocant ↩
- forte an] Hæc locutio legitur tantum apud Tacitum (Annalium 4.54, 15.38, 15.60). Nec possumus oblivisci Bonerum discipulum fuisse Puteani, qui discipulus fuit Lipsii. ↩
- Amœnissima] Nomen adjectivum q.e. “amœnus” proprio sensu in locos dicitur; neque alias legi venationem sic descriptam. ↩
- adlaboraret] legitur verbum adlaborandi non nisi apud Horatium (Carm. 1.38.5 et Ep. 8.20). ↩
- perstrepuerim] verbum perstrependi non apud Ciceronem legitur, sed ter apud Pomponium Porphyrionem, qui ad Horatium annotationes congessit. ↩
- Suadelæ] Sic Horatius Ep. 1.6.38 id “Suadela Venusque” posuit pro illis, quæ Græce Πειθω τε καὶ Ἀφροδίτη appellantur. ↩
Nescioubi Georgius Christophorus ille Lichtenberg (1742-1799) tam res mathematicas ac physicas quam satyras callens scripsit res maximi momenti per tubos perfici. Argumento esse primum genitalia, deinde calamum, postremo sclopum. [«Dass die wichtigsten Dinge durch Röhren gethan werden. Beweise: erstlich die Zeugungsglieder, die Schreibfeder und schliesslich das Schiessgewehr»]. Quo dicto – quamvis pertinet ad genus satyricum – Bonerus ille maxima delectatione affectus esset.
Aliquid simile olim dixit Americanus quidam (cuius nominis sum oblitus): ut vim pulveris in aperto sine tubo sclopi vel vaporis sine tubis machinarum, qui vim contineant ac dirigant, sine effectu dissipari; sic vim populi, sine ducibus vulgo ipso ingeniosioribus honestioribusque, nihil boni efficere posse. Itaque fieri potest ut sit in tubo argumentum laudis: laudandus videtur Tubus, sicut ovi et muscae et multa alia laudantur.