De “horno” et “suatim” et grammaticorum præceptis et usu auctorum

Nonnumquam inter scripta Grammaticorum reperiuntur præcepta utilia, sed cura est semper adhibenda, ut rationem habeamus non solum præceptorum, quæ Grammatici tradunt, sed etiam usus antiquorum.

Abhinc nonnullis annis cœpi inter multos homines Latine loquentes legere audireque adverbium, quod est “horno.” Aliquis enim, ut apparuit, apud Servium locum legit hunc:

“Horno” autem nihil est aliud nisi “hoc anno.” Unde derivatio duplex invenitur: nam Cicero dicit “hornotinas fruges”; Horatius dicit “hornas fruges.”

Itaque multi cœperunt dicere “horno” ubicumque dicendum erat “hoc anno”: ut, “Horno tandem uxorem ducam” vel “Horno habebitur conventus scholasticorum.” At, si ad exempla, quæ Servius nobis præbuit, spectabimus, inveniemus causam dubitandi: nam et “hornotinæ fruges” et “hornæ fruges” ad eandem rem, videlicet fruges, attinent. Itaque, si animum nostrum in usum auctorum proborum intenderimus, inveniemus ea nomina adjectiva et adverbium, quæ ab “horn-” oriuntur, omnia spectare ad res rusticas:

  • Cato, De agri cultura 17.2: “postea usque adeo sunt plus menses VIII hornotinæ nuces virides sunt”
  • Cicero, In Verrem 2.3.45: “frumenti hornotini”
  • Propertius in quarto Elegiarum, carmine tertio: “illa dies hornis cædem denuntiat agnis”
  • Flaccus, Carminum 3.23: “si ture placaris et horna / fruge Lares”
  • Flaccus, Epodorum 2.47: “et horna dulci vina promens dolio”
  • Flaccus, Sermonum 2.6: “cum pater ipse domus palea porrectus in horna / esset ador loliumque, dapis meliora relinquens”
  • Petronius, c. 133: “spumabit pateris hornus liquor”
  • Pomponius Porphyrio in Horatium, loc. cit.: “Hoc quoque autem ad idioma rusticæ simplicitatis pertinet, ‘hornum vinum bibere’.”
  • Servius in Vergilii Æneidos librum alterum, “salsæ fruges”: “[mola salsa] fiebat autem de horna fruge et horno sale, ut Horatius ‘et horna fruge’.”

Itaque Pomponius nos docet: rustici sermonis esse “horno” dicere; porro omnia quæ sunt horna vel hornotina sunt quæ a rusticis parantur. Præterivi Plautum, qui in Mostellaria “horno messis magna fuit” dixerat, et fragmenta Varronis Luciliique, ut quæ essent fragmenta sensu incerta. Dicendum autem videtur ea fragmenta omnia pertinere ad genus litterarum quod satiricum vocatur.

Recte igitur dixit Servius id “horno” ad annum spectare, sed usus auctorum nos docet non semper id esse dicendum, ubicumque “hoc anno” ponitur, sed ibi, ubi de frumento messive loquimur. Si agros haberem et pepones colerem, non absurdum mihi esset dicere hornos pepones etiam majores esse quam exspectaverim; nunc vero non dicam, “Horno iter in Italiam faciam.” Verba Servii non sufficiunt, ut eo “horno” vel verbis similibus bene utamur: sed oportet bonos auctores consulere et usum sermonis.

Quare hæc omnia nunc effundo? Quia variis in locis cœpi videre homines Servii præcepta insequentia sequi, neque usum auctorum consulere. Verba enim Servii sunt:

item meatim nihil est aliud nisi meo more, tuatim tuo more.

Quod ad usum illius “meatim” spectat, non habeo quod dicam: nam apud antiquos non exstat. Cicero quater “meo more” scripsit, semel “more meo,” numquam vero “meatim.” “Meo more” etiam legimus apud Plautum in Amphitruone et Curculione, etiam apud Senecam tædiosiorem in tædiosa epistola undequadrigesima, etiam “more meo” apud eundem in tædiosa epistola decima; sed “meatim” nusquam. Fortasse aliquis semel, olim, usus est eo “meatim,” sed aliis hominibus idem repetere vel imitari operæ pretium non videbatur.

Deinde quid de “tuatim?” Legitur semel apud Plautum, in Amphitruone:

Amphitruo
Scelestissimum te arbitror.
Sosia
Nam quam ob rem?
Amphitruo
Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas.
Sosia
Eccere, iam tuatim
facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit.

Ad id “tuatim,” quid sit atque an sibi velit “tuo more” ut præceperit grammaticus, paulo postea revertemur; sed nunc volo lectores animadvertere aliquid aliud: videlicet istum grammaticum nihil dixisse de adverbio tertiæ personæ, quod forte esset, si scriptum esset, “suatim.” (“Nostratim,” quod in lexicis legitur et Sisennae fragmentis ascribitur, omnino prætermittam.) Quod tamen adverbium apud recentiores et Christianos exstat, ut apud Cangium legimus:

SUATIM, Intra se, apud se, penes se, Nicolaus PP. Epist. 52 :

Quorum privilegiorum tenorem si non Suatim frater Hincmarus partim celasset, etc.

Idem Hincmarus Remensis in Opusculo lv. Capitulorum cap. 43 :

Nos etiam moderni Glossarios Græcos, quos Suatim Lexicos vocari audivimus, etc.

S. Althelmus Episcop. lib. 1. de Virg. cap. 42 :

Venusta inquam, lineamentis corporalibus ; sed plus venusta Suatim, cycladibus compta spiritualibus.

Anastasius Bibl. in Præfat. ad VIII. Concil.

Ne ergo Græcorum Suatim astutia, quin potius dolositas, etiam circa præsentem Synodum agat, hæc me admonendi causa dixisse sufficiat.

Idem :

Ne forte procedente tempore iis Græcis codicibus reperiatur huic sanctæ Synodo a Constantinopolitana Suatim additum vel mutatum.

Quibus in exemplis videmus id “suatim” non “suo more” significare sed potius “intra se,” id est quodammodo “ab aliis seorsum.” Græci igitur “intra se,” id est suo sermone, qui est ab aliis sejunctus, “lexica” dicunt; venusta etiam “intra se” seu intrinsicus, quæ cycladibus sipritualibus compta esse dicitur.

Itaque, si credere volumus exstare et “meatim” et “tuatim” et “suatim,” adverbia a pronominibus seu personis orta, debemus non putare “tuatim” sibi velle “tuo more,” sed potius “intra te,” vel “apud te separatim ab aliis.” Sic sæpe adverbia, quæ in -tim desinunt, adhibentur: nam quod viritim agitur idem “per singulos viros” fit seu separatim; “guttatim” ita ad singulas guttas aquæ spectat ut “pedetemptim” ad singulos pedum gradus. Itaque si ad Sosiæ “tuatim” apud Plautum reverti licet, forsitan non “tuo more” oporteat intellegere eum dicere Amphitruonem agere, sed “intra te” seu “non propter alios homines sed propter vitium quoddam internum”: id est, “tu intra te et per te solum potius quam propter culpam quandam tuorum servorum (=culpam meam) facis, ut tuis servis (=mihi) non credas.” Si volumus putare patres ecclesiæ, qui eo “suatim” tamquam “intra se” usi sunt, recte adverbium adhibuisse, et id adverbium per analogiam esse factum tamquam “tuatim,” deinde facilius est credere “tuatim” sibi velle “intra te” seu “per te solum” quam “tuo more.”

At “suatim,” quamvis nusquam apud Servium legatur, nihilominus apud alterum grammaticum, videlicet Nigidium Figulum, reperitur, qui hæc scripsit:

Sunt etiam adsimulanter dicta hæc, canatim suatim bovatim, quae ab animalibus sumuntur.

Similia apud Nonium Marcellum leguntur; quorum adverbiorum ne unum quidem usquam apud antiquos invenitur. Nemo apud antiquos “canatim” latrat, nec “suatim” grunnit,” nec “bovatim” mugit. Talia invenimus quidem sæculo tertio decimo apud Gualterum de Wymburnia:

Si vis donare, noli grunnire suatim,
Noli crispare nasum ringendo canatim.

At non dubito, quin Gualterus verba illa apud grammaticos legerit. Non enim in usu fuerunt apud antiquos.

Itaque vitanda videntur, mea quidem opinione, adverbia quæ sunt “meatim” et “tuatim,” si volumus dicere “meo more” et “tuo more”: et omnino vitandum esse “suatim,” si de moribus porcorum loquimur. Immo inter illa vocabula, quæ in -tim desinunt, rarissime invenitur adverbium quod “more alicuius” sibi vult: exstat enim “columbulatim,” quod semel in versibus Gnæi Matii (apud Gellium, NA 20.9) legitur:

sinuque amicam refice frigidam caldo
columbulatim labra conserens labris

Alioquin, adverbia in -tim desinentia non ad mores hominum animaliumve videntur spectare: nam “turmatim,” ut jam diximus, vel “gregatim” vel etiam “viritim” procedit quidam numerus hominum—agmen enim quod “viritim” incedit non more virorum (barba demissa, gravi voce, longis hastis arrectis) it, sed potius singillatim.

Quod quo brevius absolvam: bonum est grammaticos aliquando lustrare; oportet autem bonos auctores ante consulere, quam fidem grammaticis tribuamus.

2 Comments

  1. Commentarii finem capis his verbis: “oportet autem bonos auctores ante consulere, quam fidem grammaticis tribuamus”. Magna ex parte tecum consentirem, nisi foret quod bonorum auctorum (scilicet antiquorum Romanorum) scripta plurima desint.

    Apud Johannem E. Sandys (1952, I 617) ex omnibus auctoribus Latinis antiquis nobis notis, qui scilicet 772 (= 100 %) sunt, tantummodo 144 (= 18,65 %) per opera sua exstant vel supersunt, quorum autem 64 auctores (= 44,44 %) magnam partem eorum operum perdiderunt; e contrario 43 scriptores (= 29,86 %) magnam partem operum servaverunt et tantummodo 37 auctorum (= 25,69 %) fere omnia opera exstant.

    Grammatici quidem verba non fingunt (sicut pictores atque poetae, quibus “quidlibet audendi semper fuit aequa potestas”) aut vocabula ex novo fingere non deberent, utpote qui artem grammaticam usu constituant eamque usu auctorum probatorum, non e contrario, nonne?

    1. Nihil refert, an “suatim” “boatim” “canatim” legerint grammatici apud bonos auctores an eadem tantum finxerint quæ essent exempla adverbiorum de animalium nominibus tertiæ declinationis facta (ut etiam sunt “anseratim” et “passeratim,” quæ non nisi apud Charisium grammaticum leguntur nec multis in lexicis hodie reperiuntur): nihil refert, non solum quod sine testimonio nihil probari refutarive potest, sed etiam quia sine auctorum usu nescimus quo sensu possint illa adverbia dici. Fieri potest ut Arpinas ipse quadam in oratione deperdita usus sit illo “canatim”: sed quoniam nos nunc nescimus nec scire possumus quo sensu et de qua re dixerit, non oportet nos ea voce uti tamquam nobis nota esset.

      “Viritim” enim certe non sibi vult “virorum more” sed potius “per singulos”; nec “capreolatim,” quod dixit Apuleius, ad mores capreolorum attinet sed ad formam tortuosam, qualem ostendunt cornua capreolorum, sicut etiam Plinus tuus “muricatim” dixit de forma potius muricis quam de ejusdem piscis moribus (si etiam liceat dicere piscibus esse mores).

      At quid nuper vidimus de “suatim” “boatim” “canatim?” Docent epistolographi gregis Latine loquentium, “suatim” sibi velle “more porcorum.”

      Quomodo scimus Romanum illum, quicumque fuit, si etiam fuit, qui “suatim” olim dixit, “suatim” de moribus porcorum dixisse, neque (ut exemplum afferam) de crassa porci forma nec de rauca voce? Docet quidem Gualterus ille poeta tertii decimi sæculi “suatim” dicendum esse in porci usum oris, ut etiam “canatim” de ore canino. Quomodo sciunt poeta noster et grex Latine loquentium illis verbis uti? Nihil enim de moribus nec de vocibus animalium dixerunt nec significationes illorum adverbiorum explicaverunt grammatici illi unde epistolographi poetaque eas voces expiscati sunt, neque habemus ab antiquitate ullum testimonium, quo sciamus quid apud Romanos sibi voluerit “canatim” vel “suatim.”

      Sed sensum quendam incuriosi gestiunt in verba rara et sibi antea ignota subito imponere, sine testimonio auctorum. Sic etiam questus eram de nonnullis, qui illud “horno” tertia quaque sententia ponere: nam qui usum antiquorum consulere nolunt, perperam dicunt id “horno” non solum ubi de rebus rusticis agitur sed ubicumque ponendum potius est “hoc anno.”

      Itaque rara et insolita et præcipua ea, quæ solum apud grammaticos leguntur, mea opinione sunt vitanda.

      Certius certo recte tu dicis multa multorum auctorum verba nobis per cursum temporis deperdita esse: sed non idcirco licet nobis insolita atque ignota, quae apud grammaticos offendimus, statim dicere tamquam nobis nota essent: sed in sermonem eas potius voces admittere decet quarum sensus auctorum testimonio firmatur.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *