Imminet annus novus

Imminet annus novus, sed videor mihi nova vita jam frui. Solum enim verti, novum ordinatrum emi, multa in vita mea mutavi.

Novo anno ineunte solent homines stulti, ut sum, vota suscipere ac sibi promittere se a vitiis abstenturos virtutesque sectaturos. Hoc autem anno, videlicet bis millesimo vicesimo, unum vitium inter peniciosissima numerandum iam devici: nam fumum tabacinum e mensibus aestivis non gustavi, nec puto me umquam ad fumum hauriendum reversurum. Itaque novum quoddam votum oportet me excogitare, quo me cras decipiam: nam vetus illud votum liberius spirandi tandem explevi. Quid ergo debeo mihimet hac nocte promittere, quod cras vel perendie infitias ibo? Ut sobrius ab omni temeto me abstineam? Ut corpus cotidie exerceam?

Immo, quod mihi difficillimum videtur, id suscipiam: potiones spumantes et saccharo liberas (seu falsi sacchari plenas) deponam. Nam si quid tabaco potentior est, cola quidem habenda est domina crudelissima atque misericordiæ expers. Cœpi ego colam falso saccharo conditam bibere eodem tempore, quo etiam cœpi fumum Nicotianum bibere: nam non solum mihi sed multis aliis quoque illæ insalubres consuetudines artissime conjunguntur.

2 Comments

  1. Gratulor tibi quod fumum tabacinum iam non gustas! Ego ipsa abhinc fere viginti annis eum exhaurire desii. Colam quoque numquam bibo, quia non mihi placent potiones dulces. Cervisiam malo et vina saporis sicca et potionem Arabicam eaque omnia sine saccharo, si fieri potest. Quid ergo heri noctu promisi novo anno derelinquere? Tantummodo una res est, qua nimis abutor: scilicet ordinatro. Sed puto difficillimum id deponere, utpote quod sit instrumentum, quo inter alia multa opus academicum facio. Quamobrem nihil promisi.

    1. Nonnulli hodie dicunt telephona gestabilia tam perniciosa esse quam vinum et herbam Nicotianam et alia φάρμακα: sed velim scire an etiam opus academicum possit φάρμακον videri, quo mens adeo delectatur ut salutis obliviscatur.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *