Nuper rogati sunt cives Americani quid ipsi metuant ac timeant. Haec igitur sunt, quae efficiant ut Americani male dormiant:
- Tromocratia cybernetica: 51%
- Subitaneus casus oeconomicus: 55%
- Pestilentia: 56%
- Tumultus ac seditio: 57%
- Aliquis mihi carus in subitaneum morbum incidit: 57%
- Aliquis mihi carus in Sinensem morbum incidit: 58%
- Aliquis mihi carus moritur: 59%
- Magistratus pecunia corrupti: 80%
Nam corruptio reipublicae pessimum et certissimum est periculum, quod nobis impendit. Et quando corruptius erat regimen, quando perniciosiora consilia ad nostram rempublicam corrodendam atque ab ipsis visceribus excidendam quam hodie?