Vestimentis in sarcinas impositis, dollaribus pro Euris traditis, paene sum paratus ut cras abeam. Nam Italiam petam, ut Romam aliquot dies videam et postea Neapoli doctos homines eloquenter de rebus humanisticis disserentes audiam. In mente habeo multas imagines photographicas facere,…
Author: Nemo Oudeis
Mitigatio Iniusta
Frutex praesidens noster hodie poenas I. Scootero Libby dandas mitigavit et nostrum ius derisit. Anno millesimo nonacentesimo quingesimo est I. Ludovicus Libby, qui “Scooter” (‘mobilis’) vocitatus est, argentario uxorique natus. Adhuc incertum est quod praenomen littera “I” significare debeat, quamquam…
Paridis Finis?
Etiam locutores televisifici sunt de Paride Hilton nuntiando defatigati. Mensis Iulii die vicesimo sexto, cum MSNBC iuberet Mikam Brzezinski, ante omnia alia, nuntiare Paridem Hilton esse e carcere liberatam, illa sexta hora matutina recusavit. Septima hora, cum MSNBC iterum eam…
Litus Virginianum
Quasdam hebdomades abhinc, litus Virginianum petivi et per ambulationem contabulatam erravi. Rota illius generis quod Americani solent “Ferris Rotam” appellare, quod homo Ferris nomine talem rotam permagnam olim extruit, ac Francogalli “Grandem Rotam.” “Ars” ficta, quam mercatores volunt perigrinatoribus voluptariis…
Sine Evolutione
Mensis Aprili vicesimo et quarta die, anno millesimo nonagentesimo vicesimo quinto, Johannes Scopes accusatus est explicationis animialium et hominum evolutionis docendi. Nam secundum illius temporis leges, nefas erat magistro cuidam in universitatibus vel collegiis vel aliis Civitatis scholis publicis, vel…