His diebus videor solus esse qui nihil de Obama scripserit: Thersites nobis Americanis gratulatur et Pastrix epigrammatice Fruticis discessum celebrat, nec sine causa. Quid addam? Sed iam antea celebravimus, cum primum electus esset; nunc autem volumus omnes eum tueri et…
Category: Commentarii
De novo anno incepto
Gaudeo novum spatium academicum esse inceptum, ut nova in studia incumbere possim: Solonis versus et vitam a Plutarcho scriptum necnon tractatum de republica Atheniensium cuius auctor Aristoteles esse quondam ferebatur hoc quadrimestro legemus. Placebit si potero discere linguam Graecam melius…
Feriae!
Scholasticis omnibus muneribus laboribusque absolutis, adsunt feriae. Tandem spirare possum; tandem, nihil legendum scribendum corrigendum habeo; nunc, paucos dies, aliquid novi discam et quidquid velim legam. Crapula gravatus, Daretis Phrygii Excidium Troiae legi, quem librum inveni cum de Historiae Apollonii…
De vitio haud raro
Nos omnes aliquid facimus quod non debemus, quod scimus esse haud salutare. An fallor? De qua re nonnihil erat mihi nuper cogitandum propter quandam feminam mihi amicam quam bene scio nimis saepe bibit, ita ut a custodibus publicis comprehensa in…
De duobus generibus amantium…
Quamquam Alhana dixit se numquam nives vidisse, idem dicere nequeo, cum hoc anno nivalis hiems nobis maturius incepta esse videatur. Quibus nivibus hodie coactus sum refugium quodam in thermopolio et frigoris remedium Arabica in sorbillanda potione reperire. Forte mihi contigit…