Tempora mutantur

Tempora mutari, nos quoque in illis mutari, adseverant me sapientiores, quibus facile possum credere cum caelum adeo subito mutatum sentio: cum vix una abhinc hebdomade sub divo apricari, vestimentis aestivis induti spatiari, foris cenare et caffeam sorbillare soliti simus, hodie…

De Codicibus

Quidam L. Septimius dicitur Ephimerides seu librum de excidio Troiae e lingua Graeca vertisse; etiam idem opus principio oratione Graeca conscriptum esse sed litteris Punicis a quodam Cretensi qui se “Dictyn” nominaverit, in loculo stanneo conditum esse et servatum usque…

De novo spatio academico

Cum novum spatium academicum inceptum sit, vita etiam iucundior fieri videtur. Nam nonnullis discipulis, qui se diligentes praeterito anno praebuerint, quasi praemium datum est ut litteras Graecas colant et in sermonem Romanum vertant. Nescioquomodo etiam ego, discipulus pessimus et pigerrimus,…

Isidori Fontes

Cum Pastrix quasdam magaritas subridiculas ex Isidorii Hispalensis libris proferret, negavit se doctum episcopum deridere ac nominavit quosdam grammaticos qui easdem etymologias ipsi invenerant. Equidem tamen alium fontem, unguento perfusum, addere volo qui magis ridendus videtur, ad demonstrandum quo ineptiae…