Antequam Cynthia McCain coepisset orationem habere coram Republicanorum conventu, vita per pelliculam exponebatur; in qua, cum nonnulla verba dicerentur de eius familia, quae multum lucri comparavit cervisia pro societate Anheuser-Busch vendenda, nulla mentio facta est de InBev(1), societate Europaea quae…
Category: Commentarii
Sarah Palin mox avia fiet!
Factioni Republicanae, tristi quae vult mores conservare ne cives peccent et Domini ira in rempublicam vocetur, quae ab religiosissimis, scilicet Patricio Buchanan, Patricio Robertson, Geraldo Falwell, regebatur atque etiam hodie ab eis et similibus regitur, quae semper putabat et dedecus…
Corde semel palpitante a summo honore semotus/a
Quid propter nuntios hodiernos nostrae republicae mox accidat ne Nemo quidem praedicere potest, nam omnia perturbata atque in confusionem iacta videntur. Nec fautores rerum conservandarum, qui se Repbulicanos nominant, nec factio popularis et in res mutandas proclivior, quae Democratica vocatur,…
De cicadis ciconiisque, et de feminis, necnon de discipulo pessimo
Nonnulla insecta hic noctibus strepitose canunt, qua de causa aliquae condiscipula somnio privata hodie querebatur. Harum bestiolarum nomen proprium e mente prorsus effugit, quod erat mihi dedecus, sed, id quod etiam peius erat, nomina aliorum animalium putabam esse ad hoc…
Estne revera tam difficile me sinere meum poculum caffeae bibere?
Quadrimestro hodie incepto vix possum defatigatus etiam cogitare, nec potui bene cogitare cum esset necesse professorem convenire et mea de commentatione loqui; nihilominus conventus successit, et multa (fere omnia) sunt rescribenda. Quam stultam taediosamque rem spero me quam primum conscriptam…