Nuper quodam in carmine vocabulum invisum atque inauditum offendimus: Ad Ioannem Lerium Americanæ Historiæ Scriptorem Ignotas quondam et noſtro procul orbe remotas Gentes, monſtrosa Barbariéque feras Stridentéſque ſonos linguæ, ventréſque nefandos, Humanis ſaturos carnibus, ecce, refers. Credo equidem, Lerœe: Doces…
Category: Commentarii
De suffragiis in Europa mox ferendis
Senatores Europaei de novis regulis in Curia disceptant. Nunc summo studio ad Europam spectamus, ubi suffragia sunt mox ferenda ad septingentos quinquagintos senatores eligendos, qui in geminis curiis tam Bruxellae quam Argentorati sitis de novis regulis disceptent. Nam ex anno…
De cantatrice culinaria
In culīnā citrea māla cultrō dissecās rīdentia—quæ videntur— indecentī Sardonicō hiātū: ōmen id absit! Et cavē virgō decoris perīta nē gerās fulmenta nimis profunda dum canās lætē locuplētiōrum gaudia ficta. Sī tamen sīs ostiolī periclī immemor, nōlī nimis intuērī dulciter…
De nomine fortasse non corrigendo
Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter “Errata graviora,” quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut “sic corrigantur,”…
Nonnumquam dubito an velim pergere litteras Latinas Graecasque colere: nam quae mihi studium movent, eadem fere omnibus aliis taedio sunt, nec volo ipse in studia incumbere quae videntur suscipienda non propter semet ipsos, sed ut lectores auditoresve oblectentur lasciviis argumentis…