Inter nonnulla alia, cum Lucretii libros De Rerum Natura legamus, Iphigeniae fabula nescio quamobrem studium meum adeo excitavit ut Procli Chrestomathiam invenerim legerimque. Quae quamquam non ita placet ac Daretis Excidium vel Ephemerides Cretenses, nihilominus non displicet. Nec sunt mihi…
Category: Commentarii
De philosophis, theoria, Britannia Spears
Cum Sandra doctissima mentionem de Cebetis tabula fecisset, de qua antea nihil audivissem, statim ad rem ipsam me contuli et colloquium illum legere coepi. Qui dialogus, si cum Platonis illis conferimus, videtur aliquatenus insolitus propterea quod tota res nihil aliud…
Exspectamus, spectamus, colloquimur
Conventiculo peracto, pauca negotia sunt mihi adhuc absolvenda antequam possim in veritate dicere me tempore frui subsicivo. Itaque, dum ordinatrum quam strenuissime quasdam pelliculas curat exscribendas, haec verba perpauca ego scribo in thermopolio sedens ubi praesertim diebus Lunae permulti congregant….
De verbo “orbitandi”
Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae “Wikipedia” vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit: Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit. Illud adverbium rarum quod est “conclusive” praetermittam,…
De amico, qui vitam agat beatam.
Aliquando iuvat paulisper sub divo apricari, vitam tamquam aciem dierum instructam recensere, de rebus factis cogitare necnon illis de semitis quas non sumus secuti. Quod hodie horis pomeridianis faciebam in gramine prope bibliothecam recubans, parvo editionum Teubnerianarum acervo usus quasi…