Hodie in civitate nostrae republicae cui nomen Anglice saltem est Wisconsin (et nulla potest dubitatio quin nonnulli conati sint nomen sermoni Latino aptius effingere, ut Visconsinia vel aliud simile; nihilominus in dubium potest vocari num operae pretium sit de re…
De apibus, lectionibus, et voluptatibus.
Tres iam dies celebrabamus conventiculum nostrum periucundum, et denas horas singulis diebus licebat mihi cum disertis et facundis Latine loqui de rebus et hodernis et antiquis, carmina et prosam solutam legere et tractare, orationes et praelectiones audire. Hodie gaudebam quod…
Sic transit ignominia…
Inter quae nuntiando digna videantur, relatum est Jesse Helms senatorem Republicanum vita decessisse. Cum alii cives iam diu potuissent alienos homines et aliorum generum amplectari, et fere eodem die cum alii libertatem celebrarent multis cum aliis aliorum generum, ille pertinaciter…
Mendacia faceta
“Qui facetus esse vult, is interdum mendaciuncula dicit.” Sic dixit Antonius qui Regulo amico est usus, in illo libro c.n. Regulus vel pueri soli sapiunt. Cui placeat Georgium Ludovicum Borges bibliothecarium Argentinum legere, talis plurima haud dissimilia iam legit. Nam…
Mera Ignavia
Heri in thermopolio fere totam noctem sedebam, sellam ad terram pondere meo defigens ne aufugeret, potionem Arabicam sorbillans ne poculum redundaret, amicorum carmina audiens ne inter parietes tacite resonarent. Etsi sedebam duobus cum lexicis, et uno cum volumine ab Hans…