Paridis Finis?

Etiam locutores televisifici sunt de Paride Hilton nuntiando defatigati. Mensis Iulii die vicesimo sexto, cum MSNBC iuberet Mikam Brzezinski, ante omnia alia, nuntiare Paridem Hilton esse e carcere liberatam, illa sexta hora matutina recusavit. Septima hora, cum MSNBC iterum eam…

Litus Virginianum

Quasdam hebdomades abhinc, litus Virginianum petivi et per ambulationem contabulatam erravi. Rota illius generis quod Americani solent “Ferris Rotam” appellare, quod homo Ferris nomine talem rotam permagnam olim extruit, ac Francogalli “Grandem Rotam.” “Ars” ficta, quam mercatores volunt perigrinatoribus voluptariis…

Sine Evolutione

Mensis Aprili vicesimo et quarta die, anno millesimo nonagentesimo vicesimo quinto, Johannes Scopes accusatus est explicationis animialium et hominum evolutionis docendi. Nam secundum illius temporis leges, nefas erat magistro cuidam in universitatibus vel collegiis vel aliis Civitatis scholis publicis, vel…

Frutex Benedictus

Audio hominem quendam, si cum Pontifice Maximo loquatur, debere illum appellare “Tuum Sanctitatem,” sed equidem, qui tale colloquium nec umquam antea habui nec habere in mente habeo, non sum certus. Quod non est ut apparet insolitum. Fruticem enim quoque nescit…

Fiat Iustitia

Variis causis his diebus nullo modo possum nunc televisionem effugere. Quam mea in domicilia habere nolo, est machina absque dubio Americanissima, si tale rerum genus exstat. Et hodie, per televisionem homines nihil poterant spectare, nulla munera vel dramata, praeter “fatum”…