De Mariano Rajoy

De Mariano Rajoy

Spectamus nunc a longinquo ea, quæ in nomine populi Catalaunici et in nomine regni Hispanorum aguntur. Ex altera parte contra leges jamdudum acceptas Catalauni nituntur sui juris fieri; neque hoc vi, sed potius suffragiis popularibus temptant, id quod a moderatoribus…

De nominibus Stranguilionis et Dionysiadis

Nomina duo in Historia Apollonii non recte, mea quidem opinione, explicavit Kortekaas, qui commentarium in illud opus1 conscripsit. Primum enim Stranguilionem dixit in mentem vocare verbum strangulandi (sive Græce τοῦ στραγγαλᾶν/στραγγαλίζειν), unde mera conjectura fretus sine ullo indicio certitudinis rogavit…

De usu horti

De usu horti

Cum paulisper usum horti cujusdam habeam, non displicet herbas quasdam, ut coriandrum atque ocimum, colere ut recentissimis condimentis utar ad cenas comparandas. Ocimum, quod in horto colui, hodie miscui cum arachidibus attritis quo illevi carnem gallinaceam. Qui hortus bene custoditur,…