His diebus videor solus esse qui nihil de Obama scripserit: Thersites nobis Americanis gratulatur et Pastrix epigrammatice Fruticis discessum celebrat, nec sine causa. Quid addam? Sed iam antea celebravimus, cum primum electus esset; nunc autem volumus omnes eum tueri et…
Tag: Dictys Cretensis
De novo anno incepto
Gaudeo novum spatium academicum esse inceptum, ut nova in studia incumbere possim: Solonis versus et vitam a Plutarcho scriptum necnon tractatum de republica Atheniensium cuius auctor Aristoteles esse quondam ferebatur hoc quadrimestro legemus. Placebit si potero discere linguam Graecam melius…
Feriae!
Scholasticis omnibus muneribus laboribusque absolutis, adsunt feriae. Tandem spirare possum; tandem, nihil legendum scribendum corrigendum habeo; nunc, paucos dies, aliquid novi discam et quidquid velim legam. Crapula gravatus, Daretis Phrygii Excidium Troiae legi, quem librum inveni cum de Historiae Apollonii…
De Codicibus
Quidam L. Septimius dicitur Ephimerides seu librum de excidio Troiae e lingua Graeca vertisse; etiam idem opus principio oratione Graeca conscriptum esse sed litteris Punicis a quodam Cretensi qui se “Dictyn” nominaverit, in loculo stanneo conditum esse et servatum usque…