Inter acta diurna non sine studio legimus verba Francisci Pontificis Maximi: One cannot react violently, but if [someone] says something bad about my mother, he can expect a punch. It’s to be expected. There are a lot of people who…
Tag: Joannes Genesius Sepulveda
Quid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam
Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius Sepulveda, quippe qui semper pulcherrime, minus vero saepe fideliter quae legerit referat: nam in Cortesii verbis…
De remedio dolorum efficacissimo
Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia,…
De virgulis fissis quibus epistolae gerantur
Confiteor me contra communem sensum a quibusdum auctoribus delectari qui hodie ut nimis “colonialistici” improbantur: videlicet a Iosepho Conrad Rudiardoque Kipling qui Anglice scripserunt, atque, inter auctores quorum opera aut Latine exarata aut in Romanorum sermonem versa inveniuntur, a Christophoro Colono…
De Naturali Historia
Indi et el Lagarto Lunae die, cum Irisatus Iocohamensis posuisset Ioshitacam Iuriconem, non solum ob pulchritudinem sed etiam quod partes insolitas quibusdam in pelliculis iam suscepisset, debere principissae aboriginum personam gerere in fabula de Diaboli Infundibulo tradita, si cinematographice esset narrata, ego…