Et idcirco vocatum est nomen eius Babel…

Confiteor me non posse linguam Batavam legere aut intellegere, nec Danicam. Nonnullis cum difficultatibus possum Germanicum sermonem enodare, et, si necesse est, Gallicum vel Italicum. Vere simile est me numquam tria vocabula e lingua Bohemica dicturum, etiamsi scio apud eos res scriptas esse quae ad studia litterarum classicarum Humanisticarumque spectant. Ea de causa oportet me gaudere cum possim res in Anglicum sermonem versas invenire, ut nuper mihi contingit cum coepissem libros a G.A.A. Kortekaas scriptos de Apolonii Tyrii historia legere, etsi aliquando “voor” ibi invenitur pro id quod Anglice “for” scribi debet, et ordo verborum magis Batavus quam Anglicus videtur—nam impedimentum non est magnum. Impedimenta tamen in studiis quae pertinent ad linguam Latinam sunt omnino efficta a consuetudine stulta quae pollet apud professores qui suis linguis diversis utuntur ad linguam omnibus communem tractandam. Quam facilius esset linguae Latinae studiosis si studia quae ad linguam litterasque ipsas spectant etiam eadem lingua Romana scriberentur!

Saeculo vicesimo ineunte A. W. de Groot prosam numerosam Latine tractavit, quod multo maius erat mihi commodum legere quam res eius lingua conscriptas. Scio quosdam Hispanos vel numerum vel cursum a Sepulveda adhibitum tractavisse, sed eorum opera mihi parum prosunt cum, etsi plurimi Americani Hispanicum sermonem colunt (etiam enim Frutex noster potest orationes Hispanice habere), ego nondum sim huius linguae peritus. Si tamen Latine scripsissent, libellos iam perlectos haberem.

Haec philologorum consuetudo suas linguas adhibendi etiam magis absurda videtur in commentationibus scriptis de Humanistis, quippe qui ipsi e diversis gentibus orti suas sententias Latine divulgaverint. Lingua enim Latina erat communis et omnibus nota: nonne Humanistae habebant elegantiam et eloquentiam maximi momenti, nonne in iurisprudentium theologorumque barbarismos invehebantur, praecipue quod putabant communem sermonem ad normas adhibitam esse viam ad doctrinam scientiamque, esse omnibus hominibus emolumentum? Eo tempore docti homines finibus linguisque non divisi videbantur: Marcus enim Antonius Muretus, ut exemplum afferam, etsi natus apud Gallos, apud Italos suas orationes habuit. Nunc tamen, si Gallus de illo scribit, verisimile est discipulis Italis exstare impedimentum, propterea quod auctor Gallice scribit. Desiderius Erasmus ille Batavus apud Britannos, Helveticos, Italos versabatur, cum alienigenis doctis colloquebatur, ab omnibus legebatur: et ab omnibus, quia lingua communi utebatur, facile intellegebatur. His tamen diebus, si Batavus de Erasmo scribit, Britanni nihil intellegunt; quid diceret Thomas Morus, qui cum Erasmo facile colloquebatur?

Unde haec insania? Cur necesse est mihi, cum velim aliquid de lingua Latina scriptum legere, ad alium sermonem confugere aut a quibusdam libris vulgariter scriptis abhorrere? Cur nolunt nostri auctores hodierni rationem ab humanistis propositam sequi?

Non sum, ut nonnulli esse videntur, auctor ut omnes omnibus in negotiis linguam Latinam ac sermonem communem adhibeant, quod esset difficile cum studia Latina non tam late nunc promoveantur: sed quid obstat quin philologi saltem qui de philologia Latina scribunt etiam Latine scribant? Cur necesse est mihi akademischen Prosa de lateinische Kunstprosa pati cum tantum velim plura de Ciceronis genere scribendi discere?

6 Comments

  1. Gratias vobis ago, et gaudeo alios similiter censere de lingua studiosis communi quae etiam a studiosis est adhibenda.

    Aliquid tamen est hac in pagina animadvertendum; nam (etsi nolo lectores benignos culpare, et spero fore ut non prorsus inurbanus videar cum de hac re loquar) videtur aliquatenus a rationibus consentaneis discrepare aliquem aliter quam Latine assentiri de lingua Latina adhibenda. Qui enim potest satis legere ut assentiatur, idem etiam procul dubio potest duo verba Latina coniungere ut sua sententia exprimatur.

    At potest fieri ut consulto auctor noster nomine carens (quae condicio est mihi bene nota) lingua Anglica utatur quo subtilius aliquid de sermonum usu exponat; fortasse monet nos de proclivitatibus quae apud homines exstant ad suas proprias et cotidianas linguas adhibendas; fortasse vult nobis animadvertere sermonem Anglicum nunc communem sibi videri. Quid in his verbis sit nobis subintelligendum, vel potius etiam num consulto Anglice scripserit, equidem nescio.

    Quod multis de rebus possum confiteri: sed nesciens scio me semper posse plura discere.

  2. Gaudeo vos, discipuli probi et docti, vestris sententiis Latine conscriptis nos impertiri, et spero vos multos commentarios scripturos! Gaudeo vos certiorem me vestra de pagina fecerunt, et spero omnes lectores Sententias Discipulorum lecturos.

  3. Heri, sapiens et semper salse Nemo, colloquuta sum cum quodam gymnasii magistro, antiquo alumno, de hoc eodem. Tibi plane assentior et dico pariter atque Thersites: Quam propinquum te sentio, qui tam longe abes!

    Opto ut propitium sit nouum spatium academicum tibi, alumno nequaquam barbaro, sed iam magistro docto et prudentissimo!

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *