Tempora mutantur

Tempora mutari, nos quoque in illis mutari, adseverant me sapientiores, quibus facile possum credere cum caelum adeo subito mutatum sentio: cum vix una abhinc hebdomade sub divo apricari, vestimentis aestivis induti spatiari, foris cenare et caffeam sorbillare soliti simus, hodie tamen foliis cadentibus caelum autumnum sua frigora in mundum immittit. Nihilominus, omnium frigorum expers fervet cor, sicut solis radiis adhuc calefactum, nec propter vestimenta crassiora et caelo magis idonea. Nam etsi corpus gelidis flatibus et stridentibus frigescit, ardet anima gaudio atque amore. Quod spero non mutatum iri.

2 Comments

  1. Gratias tibi, Zoerarde, ago non solum quod verbis lectis tua nobis reddidisti sed etiam quod tua ipsius commentariola in pagina tua, c.t. Micae Latinae, scribere coepisti, ut possimus meditationes tuas quoque et calamo Latino exaratas legere. Spero te moxmox plura et hic et ibi esse scripturum.

  2. Equidem tempus aestivum minus laudo. Autumnum vero ingenio meo aptius esse videtur, cum et iis, quos maxime amo, coloribus plenum sit. Praeterea omnia hoc tempore tranquilliora ac menti animoque magis convenientia fieri solent. Ideo sudorem aestivum numquam defleo. Ita opinatur Zoerardus lineis Tuis perlectis.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *