Non omnia mutantur…

Nonnullae res, ut apparet, haud multum mutatae esse videntur. Nam multos annos per nostrae reipublicae civitates meridionales pauperes et praesertim cives stirpibus Africanis orti suis suffragiis fraudebantur variis dolis malis. Hodie homines adhuc ignoti in civitatibus Texia, Missuria, Mississippia, Alabama,…

Tempora mutantur: pars altera

Res unica quae numquam mutatur: omnia semper mutari. Hodie suffragia sunt danda ad novum praesidem seligendum. Barca Obama promisit se multum mutaturum, idem quod promisit Johannes McCain. Inter quos hoc discrimen: illi homines credere videntur, huic ne Republicani quidem multi…

Tempora mutantur

Tempora mutari, nos quoque in illis mutari, adseverant me sapientiores, quibus facile possum credere cum caelum adeo subito mutatum sentio: cum vix una abhinc hebdomade sub divo apricari, vestimentis aestivis induti spatiari, foris cenare et caffeam sorbillare soliti simus, hodie…

De Codicibus

Quidam L. Septimius dicitur Ephimerides seu librum de excidio Troiae e lingua Graeca vertisse; etiam idem opus principio oratione Graeca conscriptum esse sed litteris Punicis a quodam Cretensi qui se “Dictyn” nominaverit, in loculo stanneo conditum esse et servatum usque…