Aegeoscolios

Cum Iovitae Rapicii de Numero Oratorio libros quinque perlustrare iterum coepissem, insolitum et, ut apparet, ab omnibus inusitatum inveni vocabulum: aegeoscolion enim illum pedem quinque syllaborum appellat qui Diomedes grammaticus, quem putabam esse omnium pedum huius amplitudinis apud Rapicium relatorum…

Iterum de calceis

Erasmus nonnulla adagia de calceis et calciamento descripsit: calceos mutare calciamentum consuit Histiaeus, Aristagoras induit colophonium calciamentum dextrum pedem in calceo, sinistrum in pelvi eundem calceum omni pedi inducere in hoc calceamento pedem habet ne supra pedem calceus non liberat…

Legant putidos flores!

A Rapicio iterum in Strebaeum me verti, apud quem nonnulla verba bene electa et bene collocata inveniri possunt. Ut exempla afferam: …istos linguae Latinae carnifices… De me sane loquitur. Et postea: Alii nullo certo fine, nullaque meta proposita, quo pedes…

“Ignoscente, calciavi me.”

Pompeius grammaticus suo in libro in artem Donati conscripto de tropo quodam “charientismo” sic loquitur: Dicit aliquis, “Da vinum,” et dicit illi servus suus, “Abundat,” hoc est nihil habet. Aut puta dicit, “Da acetum,” quod, quia amarum sit, non dicit,…