Pastricis verbis de Caudicis (seu Nicolai Sarkozy) novo foedere multarum gentium factis incitatus, coepi plura legere de foedere Olisbonensi, quod omnibus rebus publicis Europaeis esse accipiendum videtur. Sed una civitas rem posuit in medio ut civium suffragiis voluntas populi nosceretur:…
Year: 2008
Republicani mali, insani Democratici
Hodie in civitate nostrae republicae cui nomen Anglice saltem est Wisconsin (et nulla potest dubitatio quin nonnulli conati sint nomen sermoni Latino aptius effingere, ut Visconsinia vel aliud simile; nihilominus in dubium potest vocari num operae pretium sit de re…
De apibus, lectionibus, et voluptatibus.
Tres iam dies celebrabamus conventiculum nostrum periucundum, et denas horas singulis diebus licebat mihi cum disertis et facundis Latine loqui de rebus et hodernis et antiquis, carmina et prosam solutam legere et tractare, orationes et praelectiones audire. Hodie gaudebam quod…
Sic transit ignominia…
Inter quae nuntiando digna videantur, relatum est Jesse Helms senatorem Republicanum vita decessisse. Cum alii cives iam diu potuissent alienos homines et aliorum generum amplectari, et fere eodem die cum alii libertatem celebrarent multis cum aliis aliorum generum, ille pertinaciter…
Mendacia faceta
“Qui facetus esse vult, is interdum mendaciuncula dicit.” Sic dixit Antonius qui Regulo amico est usus, in illo libro c.n. Regulus vel pueri soli sapiunt. Cui placeat Georgium Ludovicum Borges bibliothecarium Argentinum legere, talis plurima haud dissimilia iam legit. Nam…