De Iohannis Stadii captivitate et de eiusdem narratione

In qua imagine Iohannis Stadius, litteris “HS” indicatus (quippe cuius nomen sit “Hans Staden”), conatur callide vitare quominus incolae Brasilienses cognoscant num ipse bene sapiat.

Ministra quaedam apud thermopolium ubi potio Arabica vel optima praebetur nuper mentionem fecit de quadam narratione, sexto decimo saeculo Germanice exarata et eodem tempore in sermonem Latinum versa, ac de Iohanne Stadio ab aboriginibus Brasiliensibus capto conscripta. Quam narrationem dixit esse lectu dignam et exstare in compendio quodam cui inscriptio satis longa, ut tunc erat mos:

Americae tertia pars memorabilem provinciae Brasiliae historiam continens, Germanico primum sermone scriptam a Ioanne Stadio, nunc autem Latinitate donatam a Teucrio Annaeo Privato Colchanthe; addita est narratio profectionis Ioannis Lerii in eandem provinciam, quam ille initio Gallice conscripsit, postea vero Latinam fecit. His accessit descriptio morum et ferocitatis incolarum illius regionis, atque colloquium ipsorum idiomate conscriptum.

Fere pro certo habeo illum Io(h)annem Stadium non eundum fuisse ac illum Leonnouthesium eiusdem nominis qui Ephemerides novas et auctas de orbium caelestium motu scripsit. Nec potui per rete universale quaerens captivi illius scripta invenire, praeterquam quod nunc scio nonnullis in bibliothecis Americanis librum posse reperiri.

Etiamsi dicitur nos non debere librum iudicare solum e titulo, cuius studium non excitet legere de “moribus et ferocitate incolarum?” Quem narrationem gestio legere; si hoc in loco titulum habeo scriptum, ubi facile reperiatur, non potest accidere ut illius obliviscar; itaque scripsi memoriae causa.

2 Comments

  1. Reginaldus Nemini suo s.d. Scriptor fide christianâ satis laborasse videtur quâ solo iudicii organo uteretur (hominem timeo unius libri). Alioquin dubitandum est licueritne aliter illo tempore de paganis scribere… Suadeo ut “Histoire d’un voyage en terre de Brésil” a Jean de Lery compositum legas quo in libro scriptor inter christianismum et admirationem barbarorum hæsitat. Vale.

  2. Haud solus tu Lerium laudas, sed etiam illa ministra, quae prima de his historiis est in thermopolio locuta. Ni fallor, Historia illa a Jean de Lery scripta eadem est ac Iohanni Lerii narratio quae hoc in compendio (c.t. est “Americae tertia pars…”) continetur (et in sermonem Latinum versa!); itaque si compendium integrum invenire potuero, utramque libentissime legam. Lerium solum, sine Stadio, invenire potui apud Gallos ( http://gallica.bnf.fr/scripts/ConsultationTout.exe?O=n052182 ) sed legere mihi non per paginam licuit (“Ce document n’est pas accessible sur Gallica pour des raisons techniques ou juridiques” quod sibi vult (quoad linguam Gallicam intellegere possim) “Nolumus manibus immundis tuis, barbare immanis et discipule pessime, nostrum librum electronicum tradere.”). Lerii tamen historia Gallice conscripta apud Gallicam Bibliothecam legi potest.

Leave a Reply to Renaud MERCIER Cancel reply