Etiamsi flores nolunt credere hiemem revenisse, nihilominus revenit.
Iterum ningit, etiam mense Aprili! Quam iniustum nobis se praebet caelum atque inconstans: nam Solis die, ut propter diei nomen decuit, sol spledebat et radiis tam terram quam hominum animas calefaciebat et gaudia nobis omnibus attulit. Hac tamen nocte ningit.
At unum mihi est hoc solacium: quod novum emi petasum, quo frigora pelleretur.
Fortasse, deus aliquis, naufragio saeculorum servatus, utensque facetiis nivem renovavit ut novo petaso fruereris… Hoc sit tibi solamini si serenum tibi deest! Vale.
Et petaso et benignis verbis tuis, Reginalde, fructus sum.