De Piratis Pacandis

Hodie Norfolkiae, urbe in Virginia civitate sita, nuntiatum est navis mercatoriae et Americanae magistrum, civem Americanum, prope Somaliam a piratis esse captum. Id quod ducentis iam annis nobis non accidit.

Navis Danica, c.n. Maersk Alabama, Americano sub vexillo necnon ab Americanis gubernata, cibos Mombasam ferebat ut ieiuni Africani sublevarentur. Tres quinqueve horas piratarum scaphae navem persequebantur et sclopetis quae automatica vocantur eam oppugnabant donec quattuor piratae tandem potuerunt in navem conscendere. Quibus nautae Americani viginti, qui non putantur armati fuisse, nescioquomodo duodecim horas repugnabant et unum e piratis ipsi ceperunt; alii tamen tres piratae scaphis effugerunt cum navis magistro rapto. Indutiis pactis, nautae Americani cum piratis agebant ut obsides suis quisque comitibus redderentur. Itaque nautae bona fide piratam piratis remiserunt; illi tamen vafri et dolosi captivum adhuc retinent Americanum. Nunc et Americani et sociorum naves longae illam vastis oceani Indici partem petunt, inter quas navis venatoria USS Bainbridge, etiam Norfolkensis, numeratur.

Quae nomen habet ex Williamo Bainbridge, cui navis brigantinae, c.n. USS Norfolkia, praefecto imperatum est anno millesimo octingintesimo ut grave onus tributorum regulo et archipiratae Algerico ferret, ut tunc erat multis rebuspublicis moris. At regulus ille Algericus, qui “Dey” nomine vocabatur, armis infestis coegit Williamum vehere legatum suum Constantinopolim, quod aegre ferebant Americani, quippe qui rege Britannorum nuper liberati nollent cuidam regulo alieno et minanti obtemperare. Bello igitur in piratas indicto, Williamus Bainbridge anno millesimo octingentesimo tertio nauclerus est factus navis fregatae c.n. Philadelphia, quae prope Tripolim navigabat cum subito in saxa conlisa a Tripolitantorum Pasha est capta. Quamquam Williamus nauclerus est ductus captivus, nonnulli tamen Americani, inter quos Stephanus Decatur locumtenens maximam habet gloriam, scapha minima vecti concubia nocte potuerunt Philadelphiam conscendere atque incendere, ne in Americanos adhiberetur. Quod facinus Horatius Nelson ille admiralis Britannus dixit illius aetatis esse fortissimum atque audacissimum. Postea Tripolitani et a nautis et a militibus classicis detriti foedus cum Americanis fecerunt, sed piratae perfidae atque impii post annos duos iterum coeperunt naves Americanas vexare. Qua de causa iterum ad Barbaros (qui sic vocabantur) redierunt naves Americani una cum Britannis, qui piratas debellarent. Williamus Bainbridge, qui post primum bellum redditus erat concivibus, et Stephanus Decatur praefecti erant classibus Americanis, sed Bainbridge non potuit classem suam comparare et bene instruere antequam Decatur coegit regulum Algericum pacis condiciones accipere.

Nunc navis illa venatoria, quae nomen Williami Bainbridge sibi vindicat, in piratas Africanos et novos movetur, etsi, sicut Williamus ipse, aliquatenus serius quam opus fuisset. Num nautae nostri possint efficere ut piratae Somalienses pacem accipiant, mox discemus. Dicuntur tamen quasi persuasionis instrumenta ad negotia agenda secum gerere sclopeta et tormenta et torpedines et duo helicoptera bene armata et centum tela missilia directaque quae possunt hostes millibus passum mille et quingentis distantes ferire; necnon maximam iram.

2 Comments

  1. Gratias tibi, M, ago, et gaudeo quod verba mea etiamsi insulsa et tristiores possunt tibi placere. Debeo theobroma tibi post ferias peractas adferre.

    Quod tibi quoque, Gonzalo, fabula placuit, id mihi placet. Cuius generis fabulae, si iucundiores laetioresque viderentur, plures narrarentur. Maluerim tamen pulchris de puellis et philologicis de rebus (necnon philologicis de puellis) garrire.

Leave a Reply

Your email address will not be published.