Heri, cum potionem Arabicam ante emerem quam cum professore convenirem, novum offendi (id est in abaco cauponio repperi ac furatus sum) nummum centenionalem seu as Americanum, cuius valor minimus inter omnes nostros nummos. Recens enim as scintillabat, itaque facile me levis animi cepit qui rebus micantibus semper allicior. Quem cum propius inspexissem, animadverti etiam nova esse specie et (mihi saltem) invisitata. Miror autem formam huius assis esse nuper mutatam, nam per totam vitam omnes huius valoris nummi monumentum Abrahamo Lincoln dicatum in verso caelatum praebuerunt, ubi nunc scutum multo simplicius apparet.
Etiam magis mirandum esse videtur nostra respublica adhuc tales nummos signat cutitque. Valet enim as centesimam dollaris partem, sed propter varias causas et praesertim ob pretium metallorum reipublicae constat quinquagesima dollaris parte ut nummum centesimae dollaris partis imprimatur. Idem fit de nummis nicolis seu quinariis, quae vicesimum dollaris partem continent et quinquessis valent, sed propter metallorum annonam valor huius generis nummorum minus est quam pretium metalli quod inest, ita ut aliis impensis consideratis nummos nicolos cutere reipublicae bis stat nummi valore legibus constituto. Itaque his nummis faciendis respublica nostra damnum iacturamque patitur.
Sed immutata, ut ad novam nummi formam revertar, stat sententiola quae supra Abrhami Lincoln caput legitur et omnibus in variis nummis inscribitur: “Deo credimus” vel, ut fortasse medio aevo magis placuisset, “Credimus in Deum.” Quod dictum primum anno 1864º in nummis est insculptum dum respublica bello civili dilaniabatur, quod cives septentionales, quippe qui strages fratrum filiorumque meridionalium facerent, verebantur ut frugi fidelesque Christiani posteris et saeculis futuris viderentur. Aes enim monumentum memoria perennius. Post saeculum, anno 1956º, senatus praesidensque Eisenhower exdixerunt ut haec sententia omnibus in nummis inscriberetur, ne Communistae, fautores aequationis communicationisque bonorum, Dei obliviscerentur dum avidi pecuniam intuerentur.
Hodie sunt qui omnes deos tollere de vita publica velint, itaque poscunt ne sententia religiosa publicis in nummis inscribatur. Quibus religiosiores adversarii respondent rempublicam conditam esse a Christianis qui voluerint cives esse Christianos—qui tamen haec decantant idem sunt qui nolint Thomam Jefferson, quippe qui strenue egerit ut res publica ab ecclesiasticis rebus quam maxime divideretur, inter patres patriae haberi, etiamsi ille ipse sua manu styloque rempublicam instituerat. Religiosissimis autem, inter quos Theodoricus Roosevelt numerabatur, sanctum et blasphemia videtur nomen Dei in pecunia, utpote re avaris potius quam fidelibus cara, inscribere. Hoc igitur in argumento consentiunt qui maxime in religionem proclives sunt etiam cum illis qui a religione abhorrent.
Fortasse magis omnibus placeret in nummis dictum insculpi cum fide consentaneum et ex ipsis scripturis sacris excerptum, ac quod ad nummos quam maxime pertinet:
Ἀπόδοτε τὰ Καίσαρος Καίσαρι.
Bene dictum! (scriptum melius dicam…).
Gratias tibi, Iacobe, ago. At quando tu iterum epistulas ex Iaponia scribes?