De suffragiorum mysteriis

Suffragiis nuper nonnullis in comitiis numeratis multi sunt qui de eventibus mirentur.  Primum, in Batavia Geert Wilders multa puncta tulit, cum suffragatores non viderentur animadvertere se suffragia potius dare ad senatorem creandum quam ad tonsorem ei conducendum.  Multo tamen mirabilior fuit Alvinus Greene Americanus, qui in Carolina Meridionali civitate suffragiis selectus est ut candidatus fieret in senatoria comitia mense Novembri habenda.  Nam multis in civitatibus antequam candidatus utriusque factionis possit contra alterius partis candidatum digladiari et suffragia omnibus e civibus petere, necesse est primum aliis in comitiis quae “primaria” vocantur ambire ut maximam copiam suffragiorum e suae factionis fautoribus nanciscatur.  Quod adeo fecit Alvinus Greene, ut ei liceat candidato Democratico cum Republicano ad honores senatorios petendos concertare…et strenue nunc conantur omnes intellegere quomodo ille potuerit rem efficere.

Alvinus GreeneAlvinus enim nec virtute nec fautoribus videtur ambivisse.  Nulla praeconia vel televisifica vel chartacea, nullum (eo tempore) paginam interretialem comparavit; nullas cenas, nullos conventus celebravit; nullam orationem, nullam contionem habuit; nihil pecuniae comparavit; nihil, ut brevius dicam, fecit.  Identidem rogatus a diunariis quid fecisset, iteravit se operam dedisse nec quidquam aliud respondit.  Deinde rogatus an itinera per civitatem fecisset ad cives visendos, respondit tamen se illud fecisse.  Postremo rogatus quomodo potuisset petroleum emere ad talia itinera suscipienda, cum quaestu destitutus nullo munere fungeretur nec ullam pecuniam accepisset—nam ne telephonum gestabile quidem neque ordinatrum habet, ac pauper cum suis parentibus otiosus habitat—respondit se auxilium opificum opera carentium a republica accipere.  Quod potest esse verum, sed nullo modo explicatur quomodo ille potuerit decem milles et quadringenti dollares ($10,400) solvere, quod pretium fuit omnibus dinumerandum Caroliniensibus qui vellent candidati considerari. Republicani negant se pecuniam Alvino dedisse ut posset in suffragiis Democraticis certare, quamquam multi adhuc eos suspicantur mala fraude hanc rem effecisse.  Rogatus ipse ubi pecuniam ad honores senatorios petendos invenisset, respondit pecuniam esse “suam.”

Nunc, suffragiis datis et comitiis habitis, relatum est Alvinum ex exercitu (causis incertis) esse expulsum, e quo tempore nullum munus quaestuosum invenire posset.   Mense Novembri prioris anni a custodibus publicis comprehensus est cum conaretur obscoenas imagines cuidam discipulae apud universitatem Caroliniensem Meridionalem ostendere et aditum ad eius cubiculum clam et iniussu potiri—quae omnia in pelliculis cinematographicis securitatis causa descriptis contineri feruntur, cum Alvinus, quamvis clam scelus efficere conetur, nec subtilis nec callidus iure vocari possit.  Immo, liquet eum satis stultum fuisse atque esse, quod patet ex eius colloquiis cum diunariis nunc per rete universale divulgatis.

Rogatus quid de Corea fieri deberet, respondit se censere prudentia legationum efficiendum esse ut una fieret respublica Corea in qua potestas esset penes populum—tamquam nemo ante eum illo de eventu somniavit.  Rogatus quid de TARP (quibus litteris intellegitur pecunia ex publico fisco argentariis data ut angustiae tollerentur) censeret, respondit se prorsus nescire quid esset.  Aliis de rebus respondere nequivit.

Alvinus viva voce loquitur:

At centum milles cives Carolinae Meridionalis suffragia huic homini dederunt, quae summa tanta fuit ut sit selectus ad honores mense Novembri petendos.  Quem candidatus Republicanae factionis procul dubio dilaniabit.  Cur itaque potuit Alvinus Greene his in comitiis alterum ambientem superare?  Hoc: quia in tabellis quibus suffragia recordantur nomina ex litterarum ordine disponuntur.  Sic nomen Alvini Green, quippe quod e littera G incipiat, ante id Victoris Rawl oculis offenditur, atque multi suffragatores Americani solent punctum ei tradere cuius nomen primum legunt, si aliter candidatos internoscere nesciunt.  Fortasse res ita sese habent apud Batavos.

Postscriptum

Hac nocte plura de Alvino Greene a diunariis sunt eruta et ab illo ipso dicta.  Rogatus num censeret prudens sibi fuisse tantam pecuniam solvere ut in comitiis primariis Democraticis interesset ut postea candidatus electus contra Republicanum candidatum et civium favore et acervo pecuniae praeditum certaret, Alvinus respondit:

Potius quam modo decem millia dollarorum servare et modo ea pecunia ire petroleum emptum, modo capere et modo sine quaestu esse etiam diutius… significo… id nihil ad sensum referre… um… modo… um… sed… um… ita… um… pretium petrolei diminuere, id munera quaestuosa faciet quoque.  Quidquid quod pretia petrolei diminuet.  Petere petroleum sub mare prope litora, fascis rogatium de energia, omnia talia…

Ex his verbis confusis quae Alvinus effutivit, hoc solum intellegere possum: eum nescire his diebus, praecipue apud Democraticos sed etiam apud multos Republicanos, non iam in pretio esse profiteri petroleum esse sub mare petendum cum e mense Aprili Sinus Mexicanus maxima copia petrolei sit inquinatus et usque inquinari!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *