Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit:
Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus.
Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad Verum Imperatorem scripti. Gellius hanc locutionem sumpsit et paulo ornatius dixit Draconem Atheniensem virum bonum multaque esse prudentia existimatum esse iurisque divini et humani peritum fuisse. Idem Iulium Paulum poetam appellavit virum bonum et rerum litterarumque veterum impense doctum. Petrus Ramus tamen hanc formulam aliquatenus in peius detorsit, cum oratorem sic finiret: vir bene dicendi peritus.
Cum Servii autem annotationes in Georgica collatas inspiceremus, ad primi libri versum quadrigesimum sextum alterum virum bonum offendimus:
attritus splendescere vomer] Lucretius “occulto decrescit vomer in arvo”: quod evenire frequenti aratione novimus, ut et splendidior fiat et teratur: Cato in oratione ad filium “vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cuius ferramenta splendent.”
Haec verba plerique philologi hodierni censent inter tractatus de Agri Cultura scripti fragmenta esse numeranda; quid igitur de Servii illo “in oratione ad filium?”